BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 56 » Apologia Socratis » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 16

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


cute, deformes et horrido fiunt oris ductu. Calidum enim et siccum,
innata reluctante duritia ac naturae inobediens obstat. Natura enim
omnia numero, proportione et ordine absolvit, et si ipsa ad absolutam
formam et dignitatis specimen anhelet, a duritie prohibetur. Contra
humor et calor a duritia alieni, naturae suae molliciei obedientes;
egregiam formam et augusta indole renidentem largiuntur, ut ipsa suum
opus absolvat. Unde liquido deprehendi potest, nullam fere aut raram
in calido et sicco decoram et conspicuam faciem posse conspici. Arridet
ad hanc doctrinam insigne Aristotelis Problema: Cur efferis moribus
sint, qui nimio vel aestu vel frigore colunt? Optima enim temperies
non modo corpori, sed intelligentiae homini prodest, excessus autem
omnes divertunt, ut corporis et mentis temperamentum pervertant
.

Caput V.
Astrologorum de indole opinio.


Sed formam vel indolem a coelo fixis scilicet vagisque stellis manare,
inter genethliacorum placita sancitum est, ac eorum facies maiori
decore et maiestate coruscare, quorum in ortu per eorum cursus recur-
susque beneficarum stellarum fuerit interventus: immo ab omnium
principe Ptolemaeo testatum est esse Iovis venerabilem formam largiri
ac maiestate plenam
. Eandemque sortiri potestatem Venerem, nisi
quod foeminae molliciei et pulchritudini accommodatior esset. Iulius
vero Maternus a Sole, quod luminum praerogativa caeteris praecedat,
quasi luminis fonte, formam splendore plenam donari
. Hali vero:
splendidiorem, et quod sint planetae, qui corpora distorta, vilia et
miserrima forment
. Et Augustum Caesarem scribunt, non quod Accia
noctu Apollinis templum ingressam, ac somno sopitam draco compres-
serit, ac decimo mense natum peperisse et Apollinis filium vocatum,
sed quia in eius natalitio Solis astrum maxime praestiterit. Unde oculos
habuit claros et nitidos, quibus existimari volebat inesse aliquid divini
splendoris: gaudebatque si quis acrius contuenti, quasi ad Solis
fulgorem vultum submitteret, ut scripsit Svetonius. Et Alexandrum
Macedonem, quod Sole Leonem ingrediente et Saturno Taurum
conceptus esset, capillorum crispitudinem, citrinum colorem et oculos


pagina successiva »
 
p. 16