BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alcibiades I » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 112

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex



Caput XII.
De Capricorni corporatura et moribus.


Hominem, scribit Hali, Capricornus facit subtilium crurum, sicci
corporis et, quod apparet in eius facie, caprae similitudinis aliquantu-
lum: pars vultus et faciei est subtilis et acuta et locus barbae est valde
acutus ac capillorum multorum
. Maternus: Si Capricorni pars quin-
tadecima in horoscopo fuerit inventa, homines facit nanos, gibbosos,
et deformes. Sextadecima pars homines facit gibbosos, et qui sex digitos
in manibus habebunt
. De moribus vero: Si horoscopus in Capri-
corno fuerit, pro amicis puro exercebit amicitiam semper affectu. Erit
subdolus et laetus et, cum nihil desit ad vitae subsidium, peregrinabitur
et quibus vitae alimenta praestiterit, ipsi ei existunt semper ingrati,
erit amabilis, parvi animi et longis et prolixis semper precibus molestus.
Erit talis cui abundet substantia facultatis, vitae alienae, aut absconsa-
rum religionum secreta perdiscens
. Leupoldus: Capricornus totus
bonus
. Astrologi inquiunt in vigesimoseptimo gradu eius ascendit
vir canino capite quod scilicet litigiosus fuerit. Addit Hali: Pere-
grinabitur facile, quia instabilis, quia sub signo mobili natus
. Facit
Capricornus subtilia crura, ut diximus, ex stellarum carentia in infe-
riori sui parte. Dixitque facere faciem caprae; est enim ex iis signis
quae deturpant natum et deformem reddunt. Sed eadem hircina facies
subtilia crura et tibiae, mentum acutum et barba subtus hirsuta,
hircinum ostendit hominem. Sunt stellae in eius imagine, ut plurimum,
martiae et venereae, saturniae et mercuriales; id est quod facit hominem
calidae et humidae temperaturae cum aliqua siccitate et frigiditate. Ob
id subdolus, laetus amicus, facile peregrinabitur, habebit ingratos,
quibus alimenta praestiterit, pusillanimus ex frigiditate.

Caput XIII.
De Aquarii corporatura, moribus et naturalibus causis.


Ex Hali: Aquarius dat alterum crus altero maius, apparentis san-


pagina successiva »
 
p. 112