BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 119

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex



Caput XX.
De aliis imaginibus quae extra zodiacum reperiuntur.


In vigesima Arietis parte hoedus oritur. Sub hoc asterismo
quicunque nati fuerint, ut Maternus habet, sunt austera facie, prolixa
barba et obstinata fronte
, ita ut Catonis prorsus institutum imitari
videantur. Sed totum hoc fucato mentiuntur affectu, et aliud ex fronte
pollicentur, aliud latenter in moribus celant. Erant imbecilles, timidi et
qui omne pugnarum periculum perhorrescunt.
Manilius ad id libro quinto:
Cumque decem partes Aries duplicaverit ortus,
Incipient hoedi tremulum producere mentum
Hirtaque tum demum terris promittere terga,
Qua dexter Boreas spirat, nec crede secretae
Frontis opus, signo structos nec crede Catones,
Aut Brutum atque parem Tarquinium et Horatia facta.
Maius onus signi est, haedis nec tanta petulcis
Conveniunt, levibus gaudent, lascivaque signant
Pectora et in luxus agiles agilemque vigorem
Descendunt, vario ducunt in amore iuventam.
In vulnus nunquam virtus, sed saepe libido
Impellit turpisque emitur vel morte voluptas.

In sexta Tauri parte Pleiades oriuntur, quibus orientibus si qui orti
fuerint, semper nitida et polita fronte erunt atque accuratis vestibus
prompti, quorum inflexi crines torqueantur semper in ostro nec non
et appositis alienis crinibus fictam et compositam pulchritudinem men-
tiantur, totius corporis formam vario pigmentorum genere mollientes.
Hi enim demptis pilis corpus suum in foeminei corporis imaginem
transferunt, quorum vestes quoque ad muliebris cultus similitudinem
excolentur. Hi, molliter ambulantes, vestigia sua cum moderata quadam
moderatione suspendunt. Hos autem sic ambitio sollicitat quem mor-
bum sic appetunt, ut hinc putent virtutem sibi et maximum gaudium
foelicitatis accedere. Hi praeterea semper amabunt aut se amare
simulabunt ac eos poenitebit quod viri nati sint, luxuriosis et lascivis


pagina successiva »
 
p. 119