BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 120

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


voluptatibus occupabuntur, hos enim unguentis oblitos et nimiae
deditos vinolentiae, petulantiae vitia semper extollunt, quae in conviviis
et coetu hominum, alienas vitas amari sermonis licentia pulsent. Erunt
sane ad omne libidinis applicati et qui falsi sermonis mordacibus dictis
risus hominum assueverint concitare. Hunc autem locum si malevola
stella forti radiatione pulsaverit repentinis coecitatibus opprimentur
ita ut ex hac causa miseri efficiantur. Idem alibi: si malevolae stellae
hunc locum respiciant aut ex venerea voluptate aut ex nimio cibo
inter epulas, sine aliqua lamentatione mors illi amara proveniunt.
De hac figura Manilius:
Taurus in adverso praeceps attollitur ortus,
Sexta parte sui certantes lucis ad horas
Pleiades ducit, quibus aspirantibus almam
In lucem educunt Bacchi Venerisque sequaces.
Perque dapes mensasque super petulantia corda,
Et sale mordaci dulces quaerentia risus,
Illis cura sui vultus frontisque decorae
Semper erit tortosque in flexum ponere crines.
Aut nudis revocare et rursus vertice denso
Fingere et oppositis caput emutare capillis
Pumicibusve cavis horrentia membra pulire
Atque odisse virum sterilesque aptare lacertos,
Foemineae vestes nec insunt tegmina plantis,
Sed species, fieri qua placent ad mollia gressus,
Naturae pudet atque habitat sub pectore coeco
Ambitio et morbum virtutis nomine vitant,
Semper amare parum est, cupient et amare videri.

Huc afferemus Auli Gellii scriptum de Publio Africano, Pauli filio,
qui Publio Gallo, homini delicato, inter pleraque alia quae obiectabat,
id quoque probro dedit quod tunicis uteretur manus totas operienti-
bus, qui quotidie unguentatus adversus speculum ornetur, cuius
supercilia radiantur, qui barba vulsa foeminibus subvulsis ambulet,
qui in conviviis adolescentulus cum amatore, cum chirodota tunica
inferior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit,
eum ne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?
Et refert Plutarchus Archesilaum philosophum verbo usum de quodam


pagina successiva »
 
p. 120