BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Timaeus » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 121

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


nimis delicato divite, nam cum vocem eius infractam, capillorum ante
compositum et oculos ludibundos atque illecebrae voluptatisque plenos
videret: "Nihil interest, inquit, quibus membris cinaedi sitis, posterio-
ribus an prioribus". Sunt etiam Siciliae viri, qui effoeminati dicuntur,
imberbes, voce gracili, muliebribus vestibus induti, omnino se viros
esse obliti, domesticis servitiis cum aliis ancillis intendunt et virilia
turpiter patiuntur. In decimaquarta parte Capricorni oritur Cephaeus.
Quicunque hoc sydere nati fuerint, graves erunt, austeri et omni
severitatis atrocitate metuendi et vultum semper ex morum austeritate
fingentes qui etiam stoicam sectam vero sequantur affectu: tales enim
apud veteres fuerunt Catones. Si vero hoc signum in occasu fuerit
inventum, in scopulis, in quibus aliquando periclitati fuerint, misera
corporis iactura morientur aut nati statim peribunt aut propter inces-
sum publica animadversione plectentur, ita ut novae iis et inauditae
mortis inferatur exitium.
Manilius:
Sed regione means Cepheus humentis Aquari.
Non dabit in lusum mores, facit ora manere
Frontisque aut vultus componit pondere mentes,
Pascentur curis veterumque exempla revolvent
Semper et antiqui laudabunt verba Catonis.
Tutorisve supercilium patruive rigorem
Component teneros etiam qui nutriet annos.
Qui etiam tragico praestabunt verba cothurno. Etc.

Quicunque prima Arietis parte oriente, in qua canicula, natus fuerit,
quae a Graecis Syrion dicitur, vocem habebunt, crescentibus faucibus
canum latratum imitantes, ita ut saepius impetu et furore commoti
aut dentes quatiant aut attritos semper exacuant, effrenatos animos ad
omne studium praeposteri facinoris applicabunt, erunt ab omni huma-
nitatis gratia separati et qui libenter omnia violentiae studia sectentur,
furiosi, iracundi, terribiles, minaces et quos omnes homines et oderint
pariter et metuant. Erunt praeterea animosi et verbosa sermonis
affluentia inflati et quos ad omne convitium incautus sermo impellat.
Hi etiam nova causarum iurgia cogitantes, cor habent crebris agita-
tionibus palpantes. In occasu inventus, a lupis comedetur aut a canibus,
ex feris dissipati vitam suam misera laceratione consument. Et alibi: in


pagina successiva »
 
p. 121