BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Politicus » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 127

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


vel sinistro pede, benignum, affabilem, tractabilem apud homines. In
secunda, oblongum, facie rubrum, signatum in tergo vel cubito,
tribulationibus variis obnoxium. In tertia, statura brevi, vultu roseo,
signatum sub cubito, amatorem mulierum. Qui enim in postremo
gradu natus fuerit, tunc non solum in proportione corporis, sed in
omnibus eius actibus caeteris faciet disconvenientem.
Sol, in omnibus partibus Piscis, est dominus iocorum, ioculariae,
risus, pigritiae, standi in quiete, sequendi voluntates suas, sequendi et
adiungendi se rebus quae sibi malum videntur et rebus, de quibus
accidit, male sibi ac timor, et est multorum morum et malarum
naturarum. Alii: existente Sole in Piscibus, signum habebit in cubito
vel in pede; fortuna illius erit in meridiem. Alii: in prima facie Piscis
facit corpore mollem, album, pectore albo, barbitio decenti, pulchra
facie, clara voce, oculis patentibus ac pulchris, carnosum atque
honestum. In secunda, statura brevi, aequali, nigra barba, parum
hirsutum agilem, levem. In tertia facie et membris omnibus decorum,
venustum, dat et vocis clangorem.

Caput XXIII.
Luna per zodiacum signa quos mores et formas largiatur.


Hali: Luna, in omnibus partibus Arietis, est rex magnus, famae et
potentiae magnae, formosus et completus corpore et aspectus
compositi et timetur
. Maternus: Luna, in Ariete inventa, quicunque
eam sic habuerint, reges erunt aut principes, divites, opulenti, magnae
famae summaeque potentiae, formosi, venusti membrisque ac toto
corpore completi; vates, audaces, ab omnibus formidati eruntque tales
qui suo ingenio multa conquirant honorum insignia, etiam ex humili
loco ad altum ascendant conditionis gradum
.
In omnibus partibus Tauri est rex ampli regni, bene compositus,
negotia sua aequalia et bene composita sunt, dilectus ab hominibus et
populo suo completus et quadratus et diligit quietes et hilaritates.
Maternus: Si Luna in Tauro inventa fuerit, qui cum sic eam habuerint,


pagina successiva »
 
p. 127