BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 1 Cor » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 106 » Epinomis » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 128

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex

erunt venusti aspectus morumque compositorum et qui negotia sua
modesto quodam consilio ad finem usque producant, tranquilli et
quieti, alachres, bonae complexionis et qui a populo maxime diligantur,
nobiles similiter et principes erunt, ampli nominis multaeque famae
.
In omnibus Geminorum partibus Luna est pauper et miser
membris debilis, sua negotia mala et male composita sunt, malarum
vestium, malarum qualitatum in suo corpore et victu. Maternus: Luna
in Geminis si fuerit inventa, quicunque sic eam habuerint, erunt foedi
aspectus, corpore vitiati, pauperes, miseri et infoelices, resque suas
atque negotia, sine ullo consilio vel moderatione tractantes, unde sibi
dedecus pariant et mala saepenumero detrimenta facultatum. Erunt hi
quoque viles, abiecti, rusticorum morum foedi sordidique vestitus,
angusti victus et in omnibus penitus despecti, sed boni tamen sensus,
acuti ingenii et ad omnia, si voluerint, acta satis industrii
.
Luna, in omnibus partibus Cancri, est rex magnae amplitudinis,
alti gradus, ampli regni, dominus potentiae praecipiendi ac prohibendi,
boni aspectus, honestus, pulcher, magnae staturae, timetur et habet
dominium. Maternus: In Cancro Luna si fuerit inventa, quicunque
eam sic habuerint, erunt pulchri aspectus, venustae faciei, proceri
corporis et amabilis et cum quadam benevolentia metuendi, erunt
reges et principes altique nominis, bonae famae, elati gradus et amplae
dignitatis, potentes, divites, locupletes et quibus multi libenter
obediant
.
Luna, in omnibus partibus Leonis, est rex nobilis, coronatus, vili-
pendunt eum gentes et populi sibi praecipiunt et prohibent in regno
et faciunt quod volunt sine eo et absque mandato suo.
Luna, in omnibus partibus Virginis, est tristis, multarum cogitatio-
num et anxietatum, pannos habet fractos et servit hominibus, dicendo
romantios et fabulas et mala impedimenta sibi conciliat. Maternus: Qui-
cunque ortum in Virgine habuerint erunt homines tristes, solliciti, anxii,
multarum cogitationum variique discursus, quaerentes quo pacto sibi
possint vitae alimenta componere. Erunt tamen boni intellectus, acuti
ingenii et multarum artium exercitatione compositi, sed ob malam fortu-
nam testium semper laceratione deformes atque cantibus et fabulatio-
nibus suis multum deservientes, ut victum inde sibi queritare possint
.


pagina successiva »
 
p. 128