BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alcibiades I » Pico della Mirandola, Giovanni Disputationes - p. 299 » Vergilius Maro, Publius - Georgica » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 160

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


omnium pessimae sunt, ex his nonnisi paupertates, carceres, miseriae,
exilia eveniunt ut sexcentis in locis epilogavimus: et haec non ex
coelorum et planetarum influentiis, sed ex ipsa pessima eorum temperie
et morum institutione.

Caput III.
Utrum corpore vitiati, sint moribus vitiati.


Astrologi ad stellas referentes, quae ex naturalibus causis eveniunt,
inquiunt, corpore vitiatos esse etiam moribus vitiatos et infoelicissimae
vitae quibus infortunata omnia eveniant. Ptolemaeus corporis vitia
accidere solere dixit: cum maleficae stellae fuerint orientales et planetae
orientales potentiores sint
, et, quanto maleficae potentiores, eo
deteriores quia plus affligunt. Maternus autem Venerem in Leone
corpore vitiatos reddere et propterea pauperes, neglectos, varios et
natura diversos malisque facinoribus semper intentos crebrisque saepius
laboribus fatigatos
. Eandemque in Virgine non solum corpore, sed
animo vitiatos facere, semper tristes, anxios, sollicitos, luctuosos et
qui infimis hominibus semper associantur
, hi igitur, ut a stellis
corporis vitia, ita et animi et fortunae accidere dicunt. Nos autem
secus: nam et causae naturales sunt et non ab astris; videmus enim
naturam aliquando in facillimis aberrasse, et ideo non mirum si in
difficillimis, ut cum mutilos videamus, naturae vitia videamus et, si
circa corpus aberravit, facile anima, quae ipsum informat, vitiari solet
et fortuna hominis mores sequitur, si fortuna est; nam caeca et oculata
hominis providentia fortuna est; nam ignoti improvidique sunt, qui
infortunati, providi vero foelices et physiognomones semper praeca-
vendum censent ab oviatione et societate infortunati hominis, per
opus naturae superioris, scilicet ab homine, cui aliquod praecipuum
organicum membrum deficiat. Et Aristoteles, ad Alexandrum scribens,
ait: Cave, praecave ab homine infelice, et diminuto in aliquo mem-
bro
, sicut ab inimico ut proverbio abierit:   Cavete a signatis, ne


pagina successiva »
 
p. 160