BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Theages » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 163

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


liaritate iungatur, unde maleficis dominantibus et in angulis constitutis,
necesse est esse malorum morum et pessimae fortunae. Maternus vero
dicit: Ut nil iste appetat, nullam rem audeat, cum sciat se sic posito
Sole in omnibus suis actibus infoeliciter impediri
. Sed vulgo a
philosophis decantatum est monstrum in corpore, monstrum in ani-
ma, quod monstrum in anima, quid ex eventibus consequi potest, nisi
mala et infortunia.
Unde sancitum in philosophia esse iudico, qui aliquo deficit mem-
bro et principali, et monstruosum esse et male fortunatum et ei aliquid
deficere de praecognitione et prudentia et eis qui male morati et mini-
me prudentes, semper noxia eveniunt, cum nec praevidere, nec prae-
cavere cognoscant et hominum fortunae et infortunae sunt praecognitio
et ignorantia. Maternus haec habet: Si malevolae stellae in cardinibus
fuerint collocatae partiliter, Sol vero et Luna in cardinibus positi diame-
tra se radiatione percutiant et benevolae stellae neque in cardinibus
positae, aut radiis Solis absconsae sint, aut quadrupes aut monstrum
nascetur. Si Mars aut Solem, aut Lunam, aut horoscopum quadrata,
aut diametra radiatione respiciat
; si Luna in contortis signis fuerit,
Geminis, Tauro, Ariete, Piscibus, Aquario aut Capricorno. Sed pote-
rant astrologi, in coelum respicientes, videre signa tortuose ascendentia
in zodiaco, iudicare, quod nati sub eis nonnisi tortuosi esse poterant,
sed tortuose ascendentia signa sunt quae breviori tempore peroriuntur,
cum in eorum ascensione plus de aequatore, quam de ecliptica; et
haec computantur ut a medietate signiferi descendente a principio
Capricorni usque ad finem Geminorum. Contra, signa quae directe
ascendunt, rectos homines progignere et bene dispositos. Signa
bicorporea sunt Gemini, Sagittarius et Capricornus dixeruntque
astrologi bicorporea quod in eis quamplurima reperiebantur sydera,
natura bonorum planetarum, quod oculis et coloribus poterant divi-
nare sine tanti temporis curriculo. In Geminorum pedibus stellae sunt
natura Mercurii et Veneris; in capite duae Mercurii et Martis; in cu-
spide Sagittarii, Lunae et Martis; in arcu, ubi manus, Iovis et Martis;
in ore, Solis et Martis; in dorso, Iovis et Mercurii; in pedibus Iovis et
Saturni; in cauda, Veneris et Martis; in ore, Saturni et Veneris; in
pedibus et alvo, Martis et Mercurii; in cauda, Saturni et Iovis. Summa
igitur astrologorum erit: si malevolae stellae, in cardinibus positae, vel


pagina successiva »
 
p. 163