BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 165

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


et validiores et robustioris virtutis. Physica ratio est: in brevibus
corporibus sanguis parvo loco continetur, unde motiones veloces et
operando et intelligendo satis sunt celeres et, in brevi corpore, breve
est inter cor et cerebrum iter ubi spiritus accenduntur; ob id fortiores
et fortunatiores quoque: contra autem in magnis corporibus, existente
magna latione spirituum, tardius ad supera et ad operationes accedunt;
ob id in his non vividi spiritus et illustres apparent, sed effoeti et
debiles, unde omnes debiles, timidi et infoelices in votis consequendis,
quam breviores, ut latius in nostris Physiognomonicis.

Caput VI.
De corporibus magnis et parvis.


Dicemus de corporibus magnis et parvis. Dicimus magna corpora
non longa, ut paulo ante diximus, sed lata et magna et parva corpora
quae macilenta et imbecillia sunt. Ptolemaeus: Sol et Luna maxime
opitulantur ad decentiorem formam producendam et habitiorem. Inter
planetas reliquos Iuppiter et Venus quia reliquis maiores. Saturnus
vero et Mercurius parvi. Praeterea matutinae stellae apparentes ingentia
efficiunt corpora et praeeuntes moderata. Et quarta vernalis scilicet
Aries, Taurus et Gemini staturosos efficiunt, magis ad calidam humi-
damque naturam accedentes. Praeterea signa quae corpulentos faciunt
et staturosos homines esse Leonem, Virginem et Sagittarium. Contra
vero cum stellae occidentales constiterint, imbecillia corpora, dignitate
prorsus nulla. Et autumnalis quarta Libra, Scorpio et Sagittarius,
graciles efficit et sicciores et signa quae parva producunt corpora Piscis,
Cancer et Capricornus
. Tandem in Centiloquio: Domini geniturae
macilentorum hominum latitudinem non habent quod, si latitudo
australis, agiles erunt, sin borealis, pigri
. Haec ex superiorum syderum
physiognomonia addisci poterant; nam Sol et Luna sunt omnium
planetarum maximi, ideo imaginari poterant ex eorum magnitudinibus
corporum quantitates posse pervenire. Praeterea orientes planetae mane
per interpositos humores conspiciuntur, ideo videntur solito maiores,


pagina successiva »
 
p. 165