BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 167

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex

quando ab oculorum vitiis non liberi. Quod Ptolemaeus dixit, maxima
evenit ratione; nam Venus male affecta, genitalia officit et ratione
luminariorum male affectorum lumina male officiuntur. Maternus: Si
Luna cum Saturno fuerit partiliter collocata, et Venus eam qualibet
radiatione prospexerit, et Saturnus in finibus Veneris aut Venus in
finibus Saturni, nec Iuppiter Lunam aliqua radiatione respiciet, eunuchi
fiunt
. Sol et Luna in foemininis signis inventi, aut simul positi,
adversis locis collocati et Venus in foeminino constituatur. Luna et
Mars in quocunque cardine partiliter collocati eunuchos faciunt
. Si
Mars aut Luna diametra sibi fuerint radiatione contrarii, Venus in
dextro eorum quadrato fuerit et Venus de diametro Saturnum respiciet
per sinistrum quadratum, Lunam et Martem pulsaverint ut Venus de
diametro Lunam et Martem de quadrato respicient, eunuchi nascun-
tur
. Sed physica nos admonet ratio, frigidos et siccos vel frigidos et
humidos minime salaces esse et, si virilia habent frugi non sunt, sed
complexio calida et humida vel calida et sicca luxuriosos reddit. Luna
frigida et humida, Saturnus frigidus et siccus et hi planetae contrarii
sunt luxuriae et sauciaverint Venerem, id est complexionem calidam
et humidam de opposito, id est maxima oppositione; nam calidum
oppositum frigido et siccum humido, aut quadrata radiatione, scilicet
calida et humida Venus, calidus et siccus Mars cum in una qualitate
discordant, in altera consentiunt simul ut sint apertae inimicitiae. Ex
his saepe orbamur lumine, nam sicut inordinati coitus visum debilitant,
sic superfluum sperma in corpore retentum venenum generat.

Caput VIII.
De caecis et quid portendant.


Ptolemaeus: Oculorum orbitas a luminaribus causatur, male in
coelo constitutis. Videlicet si in angulis prima et decima constituantur,
in anaphoris infortunarum. Si Luna in ascendente solitaria, alterius
oculi orbitatem portendit cum Sole congrediens aut ex adverso posita,
ambobus oculis orbati
. A quo Maternus: Sol in ascendente, Luna


pagina successiva »
 
p. 167