BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 168

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex

in medio coeli in angulis infortunarum et ab hinc longe absint beneficae
stellae, coecos aut luminibus vitiatos reddit
. Ptolemaeus: vel si eadem
luminaria in stellis nebulosis signiferi reperiuntur, ut in Pleiadibus
Tauri, Asellis Cancri, cuspide sagittae Sagittarii, in urna Aquarii vel
Leone vel Berenicis crine vel nebulosis stellis extra zodiacum lactea
via, stellis occultis aut nebulosis vel obscuris stellis nubis naturae,
Martis et Solis
. Et in Centiloquio: Si Luna Soli adversa in nebulosis
stellis adiungitur, erit in nati visu malum
. Qui enim sub eclipsi
nascuntur, oculis turbabuntur. Praeterea Saturnus et Mars minantur
etiam luminibus; si sunt in occiduo cardine, et ambae maleficae stellae
in cardine orientali, et Sol quoque in cardine, oculis capietur. Praeterea,
si Mars aut Saturnus, Lunam in angulis sitam occidentalem, et hi ipsi
in centris constituti, Solem accesserint, utrique oculo minantur. Mars
quidem a plaga aut pulsatione, ferro aut actione coecitatem adducit.
Si Mercurius concitatus in palaestris et gymnasiis aut malorum
hominum incursibus, Saturnus per suffusionem, frigus, glaucomata et
similia. Et in Centiloquio: Si Luna in occiduo cardine ambaeque
maleficae stellae in cardine orientali et Sol quoque cardinalis, natus
ipse oculis capietur
. Ab eo Maternus: Saturnus et Mars in cardinibus
partiliter constitutus, vel Sol et Luna in horoscopo et Mars in septima
et benevolae non aliqua radiatione respiciant
. Sed, quae astrologi ex
variis experientiis emendicati sunt, poterant ex stellarum physiogno-
monia illico edocere. Quis non videt Solem et Lunam esse, veluti
coeli oculos? Ut enim oculi nostrum corpus illuminant, ita et lumi-
naria haec magna coelum et mundum illuminant. Quid in homine
illustrius quam oculus? Quid in coelo nobilius quam duo haec lumi-
naria? Ut oculi hominum stellae, ita et stellae sunt mundi oculi. Ae-
quum igitur erat ut, cum ea luminaria in coelo lumine orbarentur, ut
in eclypsi, ut, qui sub ea nascerentur, essent et luminibus orbati et qui
sub stellis illis nebulosis obscurisque nascerentur et oculi quoque
eorum caligarent. Sunt enim Pleiades in Tauro, Aselli in Cancro, ne-
bulosae et obscurae, ut caecos et lumine orbatos diceres. Et quia in
coelo lactea via conspicitur, non aliunde lac illud evenit nisi ex obscuris


pagina successiva »
 
p. 168