BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Porphyrius - Isagoge » Aristoteles - Oeconomica » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 29

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


fossiones, subterranea, foetida et paludosa, vitam ducentes in angustiis,
paupertatibus et laboribus, atratis vestimentis induentes, comedentes
cibaria mala ut carnes et pisces foetidos; erunt deiecti, squalore et situ
oppletis, luctuosi, afflicti, moerentes, suspiciosi malorum, inertes et
imbecilles. Maternus: Asper, foetidus, vorax, tenax. In eis semper
egestas, exilium, nequitiae, solitudo, captivitas, damnatio, pertinacia,
perfidia, angustia, dolor, funera, luctus, orbitas, malefici, fures,
vespillones et tragici. Alii: facit invidos, pauci sermonis, infidos,
querulos, odiosos, infoelices, deiectos et mala audientes. Naturalis ha-
rum inclinationum ratio, atra bilis est. Sunt infidi et suspiciosi, quia
timidi et cauti; quia decipi timent, invidi et malitiosi. Galeno ascriptus
liber De ordine utriusque ordinis: Nigrae colerae, ait, mores esse
furibundos cum iracundia, avaros, timidos, tristes, seditiosos, invidos,
habentes saepius cicatrices nigras in pedibus vel aliis membris. Sunt
dolosi, humor enim melancholicus facit ut his impensius quam par
sit, delectentur
.

Caput VII.
De saturninis morbis et eorum naturalibus causis.


Maternus scribit: Saturninos semper malignus humor impugnat,
eosque intrinsecus dolor collectus assidua eructatione discutit. Hali
pedum rupturis et fixuris obnoxios fore; id tamen habet in se boni,
quod longae vitae largitor est, polliceturque divitias in senectute ex
cognatorum haereditate. Sed quod hi morbi non ex Saturni stella, sed
ex melancholica complexione eveniant, testes sunt medici; quod hircino
et foedo odore vitientur. Galenus, vel potius Aetii liber De dynamidiis,
ex abundantia caloris vel frigoris malus odor in corpore generari dixit.
Pueri non male olent, quia calor eorum humorem et sudorem
concoquere potest, virorum minime, proinde sunt iis humiditates
crudae et indigestae et ad corruptionem proclives, ideoque sudores
eorum et resoluti illinc fumi graviter olent, neque enim calor latenter
consumit, ut in pueris, sed extrudit potius et vapores concitat. Sextus


pagina successiva »
 
p. 29