BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 34

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


Praeterea pinguedo fit ex humiditate, gracilitas ex caliditate, modo ex
his duobus simul contrariis qualitatibus fit eusarchia, scilicet medietas
inter pinguem habitum et macilentum. Oculos magnos Democritus
Abderita ex superflua humiditate provenire dixit; Herophilus vero ex
calido, ex utraque igitur simul commixta magnos oriri oculos par erit.
Sic pupillae laxitatem ex humiditate provenire autumamus: humida
namque animalia, ut oves et caprae, laxas habent pupillas, ichineumones
vero, serpentes et eiusmodi pernitiosa animalia parvas habent, quia
sicca. Vel pupillarum laxitas oculorum magnitudinem sequitur. Porro
calidi et humidi sanguinei sunt et, qui sanguinei, optime colorati,
formosi, venusti, nitidi, hilares, laeti et iocabundi.

Caput XI.
De moribus qui ex iovia forma proveniunt.


In ioviis Ptolemaeus calidum et humidum praevalere temperamen-
tum confessus est, si orientalis fuerit, at, si occidentalis, humidum.
Alchabitius calidum et humidum et esse aereum et sanguineum.
Leupoldus: Si orientalis, humiditas praevalet. Maternus dicit Iovem
natos facere magni animi magnaque appetentes, et quibus semper
fides habeatur et qui ad magnos actus semper inflentur, ex quibus
plus detur, quam patrimonii aut paternae facultatis exposcat modus,
in omnibus suis actionibus imperiosos, nobiles, gloriosos, honestos et
mundiciarum amatores, laetos et qui omni ratione delectari desiderent,
plurimum capientes cibum, multum appetentes et quam plurimos
amicos efficientes, simplices et qui semper benefacere consueverint
.
Vita gloriosa, notabilis, foelicitatis plena et omnia quaecunque cupient
consequentur, bonis conversationibus adornantur; ac magnorum
virorum testimonio proteguntur, uxores et filios tenero amore semper
diligunt, et horum filii dignitatis maxima consequentur augmenta, ita
ut et ad ipsos ex filiorum honoribus magnum dignitatis meritum


pagina successiva »
 
p. 34