BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 1 Cor » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 37

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


consistunt in bona effectuum temperie, quod nec impetu, nec segniter
res agitur. Est patiens quia sapiens, qui ferre potest labores et
incommoda. Dat opes quia hominem facit laborum patientem,
prudentem, blandum et fidum. Amat uxores quia luxuriosus et
foecundus.

Caput XIII.
De morbis quos dat Iuppiter eosque non a stella,
sed ab ipso temperamento provenire.


Aegritudines Iovis sunt quicquid evenit ex sanguinis abundantia
non ita superfluitans ut exterminet naturam, nec ex sanguine adusto
et corruptibili. Valetudines circa iecur ex vivo faciet vel ex cruditate,
mors vero ab hilaritate et deiectione victus vel alvi ex Veneris usu. Ex
Materno: Morbi ex sanguine: peripneumonia, homoptoe, pleuritide,
exanthemate, convulsione, gonhorrea, lyenteria, et alii qui de sanguine,
cum in quantitate vel qualitate peccat, levique quaque occasione
sanguinem e naribus vel de opportuno corporis meatu excernit
. Nos
autem hos morbos non a stella Iovis, sed quia calidi et humidi, facile
nudant et parumper hircum olent, pulsos habent plenos, pulchrarum
rerum gaudent et rubra laetius vident. Pauci sunt morbi sanguinis:
sed hoc ab optima temperie. Costans est medicorum dogma ex
optima temperie malum pervenire non posse, modo ex calido et
humido optima temperies, unde pauci vel nulli oriri possunt morbi.
Temperatum sive eucraton statum dixere Aristoteles, Theophrastus,
Stoici et Athaenei sequaces, caliditate et humiditate pollentem, sed
morbis laborabunt quibus pueri, qui calidi et humidi sunt. Et quia
sanguis vere abundat, ideo tunc temporis aegrotare solent aestate
et hyeme bene se habebunt minusque laeduntur autumno, ut ex
Galeno habetur Aphorismorum secundo. Et quia sanguis in iecore
generatur, ibique perficitur diciturque sanguinis officina, ideo morbis
a iecore.


pagina successiva »
 
p. 37