BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alcibiades I » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 252

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Octavius: Si miracula Deos faciunt, quid obstat, quin maximus
quisque magus Deum se ferat? Quid enim sortilegi non moliuntur? Quid
sagarum turba non facit? Cuius tam perspicacis oculos non perstrin-
git? Testes sunt magi Pharaonis, Orpheotelestae, Medea, Circe, Cleomedes
Astypalaeus, Apollonius Thyanaeus. Atque hic tanta prodigiorum varietate
mirabilis exstitit, ut veteres illum non modo ipsi Christo, verum etiam omni-
bus Christianorum Diis longe anteferrent. Is enim dicitur a mortuis com-
plures excitavisse, morbos populares sedavisse, saepe moribundos curavisse,
saepius futura praedixisse, saepe daemones sua praesentia fugavisse, semper
ab esu animantium, quamdiu vixit, abstinuisse, eruditione ac sapientia
clarissimus exstitisse, sapientiae praeceptis divinissimus fuisse, verbo lamias
frequentes abegisse, Ephesum exitiali peste liberavisse, paenulatum senem
lapidibus obrui iussisse, obrutum detegi, detectum leonem mortuum demon-
stravisse, annos 140 in terris vixisse, et ex ipso Dianae templo in coelum
abreptum ascendisse, ab ipsis arboribus curvato cacumine ac voce diserta
loquentibus salutatus esse, denique ab universa Graecia et Asia pro Deo
habitus fuisse memoratur. Profecto tanta laudum contentione acceptus est
ab antiquis, ut ex eius statuis oracula quasi ab ipso Apolline peterentur.
Nec tantum paganis, sed etiam Christianis clarus et admirabilis exstitit,
atque inprimis Hieronymo et Justino Martyri, quod maris tempestates,
ventorum impetus, murium populationes, incursiones ferarum istius Apollonii
dictatis prohiberi tradit.
Fridericus: Multa quidem Philostratus de Apollonio, sed ea tantum
quae a Damide audierat, Damis item ab Apollonio ἀκροάσει ἐκ τῶν
ἄλλων ἀκροαμάτων
Ea tamen octo libris ab Eusebio Caesariensi ut fabulosa
refelluntur. Hic autem magia quam doctrina fuit clarior, cum velare
sagarum in modum et vincula ferrea daemonum ope perrumpere consuesset,
ac propterea Domitiani Augusti iussu depilatus ac nudus causam dicere
coactus est, cum reus magicae impietatis argueretur.
Octavius: Videtis tamen istius magi tantum valuisse miracula, ut
aliquot saeculis pro Deo coleretur et Christianis obiiceretur, Apollonium rerum
gestarum miraculis longe superiorem Christo fuisse; fuit enim Christo fere
aequalis aut non multo iunior.
Salomo: Foecundissima profecto fuit aetas illa magorum ubertate et
copia; nam praeter Apollonium peperit etiam Dositheum, Theudam, Judam
Galilaeum, Simonem Magum, qui divinitatis nomina et opinionem sibi asse-


pagina successiva »
 
p. 252