BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 254

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


non videt? Nihil autem mirabilius videtur, quam a mortuis excitari et
in sublime ferri, utrumque tamen necromanticis usitatissimum est. Nam
Apollonius ab extrema Aethiopia et Nili fontibus Romam brevi
delatus est, quo se imperatoris Domitiani iussu acciri sciebat, inde momento
Corinthum et ex Smyrna Ephesum. Item Pythagoras a Thuriis
Metapontum advolavit, nec aliam ob causam Romulus in Deorum numerum
relatus est, quam quod in coelum, exercitu et senatu spectante, sublatus
ab hominum conspectu disparuisset. Idem Aristaeo Proconnesio, idem
Cleomedi Astypalaeo contigisse, veteres historici scripto prodiderunt. Hos
omnes sortilegorum impietate ac scelere obligatos fuisse constat.
Curtius: Ita quidem si daemonibus seipsos sponte mancipaverint,
sed interdum divino concessu viri pietate atque integritate clarissimi exer-
centur et cruciantur, ut de Jobo dictum est, item de Christo, qui tametsi
totius pietatis ac divinitatis exemplar esset, a daemone tamen in templi
pinnaculum, inde in montem transvectus est, ut de illius virtute ac prae-
stantia periculum proderetur; sed explorata Christi constantia, pietate, divi-
nitate cacodaemon fractus discessit. Itaque Christus iam inquit: Prin-
ceps mundi huius eiicietur foras, nullum triumphum de me
laturus
.
Coronaeus: Ut simia purpura induta, sic magus, qualemcunque se
ferat, sibi semper similis futurus est. Nam Vespasianus imperator etiam
arti magicae deditissimus fuisse dicitur et Christum imitari voluisse, in pro-
digio coeci a nativitate, cui visum dedit, oculis sputo ac luto leviter oblitis,
spectante populi Alexandrini corona; sic enim Tranquillus et Tacitus histo-
ricorum probatissimi scripserunt. His etiam artibus addictissimum fuisse
Neronem Plinius scribit. Sed ad veram religionem diiudicandam argumentum
certius nullum est, quam quod Gamaliel praescripsit. Cum enim Chri-
stiani apostoli a magistratibus et pontificibus impietatis postularentur, quod
Christo divinitatis aliquid tribuerent, Gamaliel ad populi concionem: Atten-
dite, inquit, ad ea quae decreturi estis; antea exstitit quidam
Theudas, qui cum multa de se iactaret ipso, 400 circiter di-
scipulos ad se pellexit, non multo post tamen cum toto comi-
tatu caesus est. Alius item impostor Judas Galilaeus, qui
plebem aliquamdiu seduxerat, tandem cum suis omnibus pro-
stratus est. Nolite igitur in homines istos saevire. Nam si
est ab hominibus haec disciplina, brevi dissolvetur, si a Deo,
frustra illius voluntati obsisteremus! Hac oratione persuasi ponti-


pagina successiva »
 
p. 254