BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 258

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Fridericus: Cur facilior?
Toralba: Quia nihil statuendum est in natura universitatis, quo
non posito nihil perfectionis desit universitati ac summae felicitati. At
nihil perfectionis vel summo bono vel universitati deerat, antequam Deus
hominem, ut vultis, induisset. Igitur Deus frustra sanguine concretum ho-
minis exuvium induisset, quia nihil erat necesse. Pluralitas enim natura
nunquam admitti debet, nisi necessaria. Illud autem in universa natura per-
petuum est, nec deesse necessaria, nec abundare superflua.
Coronaeus: At prius Toralba demonstravit, potestatem divinam ita
liberam esse, ut nulli subiungatur necessitati. Potuit igitur Deus ea, quae
non fuere necessaria, facere, itaque restaret illa quaestio: an Deus voluerit,
quod potuit.
Toralba: Deum noluisse personam divinam producere argumento
efficacissimo planum est, quod scilicet creatura sola potest esse et non esse,
non item persona divina, quae ab aeterno tempore fuit, ante id omne, quod esse
potuit. Igitur Dei voluntas fuit producere creaturam tantum, non etiam per-
sonam divinam increatam, quia theologos inter ipsos illud convenit, duas
tantum personas productas ab una producente ut ab auctore. Quod ar-
gumentum ut declinarent quasi scrupulum, necessariam productionem in
Deo acutissimi quique theologi posuerunt.
Curtius: Ista quidem nimis argute ac subtiliter, cum arcana Dei in-
quiri quidem, non tamen inveniri possint nisi ab eo, cui declaraverit
Deus ipse. Sed ex iis, quae facit opifex, satis intelligitur, quid voluerit.
Itaque magister sententiarum: Pater, inquit, in divinis genuit filium, non
necessitate, cum non cadat in Deum necessitas aut coactio, non voluntate,
cum non cadat in Deum mutatio: dicitur tamen Deus genuisse filium vo-
luntate praecedente aut antecedente, quasi prius voluerit aut postea ge-
nuerit, ut haeretici posuerunt
. Haec ille.
Toralba: De duobus tamen alterum necesse est, quia tertium
nihil est ac ne cogitari quidem potest, quin personarum productio
divina quadam voluntate aut necessitate facta sit. Quod si neutrum exsistit,
sequitur, nullam in essentia divina, sui natura simplicissima, personarum pro-
ductionem esse potuisse.
Fridericus: Omissa divinae potestatis ac voluntatis disputatione,
quae mentis humanae imbecillitatem excedit, his utamur rationibus, quae ad


pagina successiva »
 
p. 258