BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 259

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


humanum captum propius accedunt. Si cuiquam obtigerit ea facere,
quae uni tantum Deo conveniunt, hunc profecto Deum esse fateamur. At uni
mortalium omnium, Christo, obtigit aequalis Deo potestas, essentia eadem,
summa sanctitas, admirabilis sapientia, bonitas infinita. Hunc igitur
Deum confiteri oportet.
Toralba: Si verum antecedens, profecto necessarium erit consequens.
Sed illud assumitur, quod concludi oportet. Itaque a destructione antece-
dentis sequitur ruina consequentis, quoniam creatura creator esse non potest,
igitur Christus, cum verus homo, vera creatura fuerit, sui ipsius creator esse
non potuit. Neque enim natura permittit, neque ratio admittit, ut, qui ab
alio est, sit idem ipse, a quo est. At Christus est creatura tum ratione
carnis, quia conceptus in utero foeminae, tum ratione animae creatae, ut
Christiani theologi confitentur, tum ratione productionis secundae personae,
quae primam sequatur necesse est. Non potest igitur idem, qui creatus
est, creator esse, et quemadmodum caetera quidem, quae lucida sunt, ab
ipsa luce solis splendorem ac lucem habent, nihil tamen horum aut lux aut
sol esse potest: sic etiam angeli, sidera, mentes humanae virtutis ac lucis
intellectualis participes sunt, Dii tamen ut sint, nullo modo fieri potest, quia
principium aliud suae originis habent. Sic enim Plato divinus a solis, Dio-
nysius ab ignis similitudine ad Dei cognitionem quodammodo manuduci rec-
tissime iudicarunt.
Fridericus: Quis ambigit Deum, quatenus creator sit, creaturam esse
non posse, sed quoniam in uno Christo natura duplex est, etiam in eo con-
tradictoria simul vera sint oportet, ratione diversā. Christus, inquit Damasce-
nus, est creatus et increatus, patibilis et impatibilis, creator et creatura
propter idiomatum communicationem.
Coronaeus: Labyrinthum inexplicabilem video nos subire ac prope
dixerim praecipitium profundum. Melius enim ex ipsius Christi actionibus,
qui qualisque fuerit, quam ex argutiarum subtilitate intelligitur, i. e. ex
vitae instituto, sanctitate, doctrina, miraculorunt stupendorum multidudine
atque ex ipsius Dei immortalis testificantis voce, quae mortalium nemini
contigisse videmus.
Salomo: Quae fuerit vitae sanctitas in Christo, quis affirmare potest,
cum ex apostolorum scriptis appareat, illum cum sceleratis et meretricibus
familiare contubernium habuisse. Et quidem Origenes scribit, hanc Cel-
sum scribendi occasionem adversus Christianos arripuisse, quod Barnabas
Christi discipulus in epistola quadam ad catholicos diceret, Christum discipulos
sceleratissimos ac nequitia ipsa nequiores sibi ascivisse. At sapientum om-
nium summa confessione nihil gravius praecipitur, quam a sceleratorum


pagina successiva »
 
p. 259