BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 265

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


putavit? Iam vero cui mortalium unquam morienti sol mori et obscurari
amisso splendore visus est, nisi Christo, neque enim per naturam id fieri
poterat, cum in ipso meridiei momento id contigerit, luna e diametro soli
opposita, ut verissime dictum sit a Dionysio Areopagitarum senatore: aut
Deus naturae patitur, aut naturae ruinam minatur! Huius autem eclipseos
admiranda prodigia Phlego Trallianus Adriani Caesaris libertus 4 anno 220
Olympiadis, i. e. 18 Tiberii Augusti contigisse scribit. Quibus ea confirmantur,
quae Matthaeus 27, Marcus 15, Dionysius Areopagita in epistolis, Eusebius
historicus in demonstratione evangelica, demonstratione undevigesima, Ori-
genes contra Celsum, Suidas in verbo Dionysius, Tertullianus in Apologetico
de solis illius deliquio meridiano scripserunt.
Salomo: Ut apotheosin Thaboritanam illam, non satis dignam quae
refelli mereatur, omittam, graviter peccatur in historiam ab illis solaris de-
liquii inventoribus; annus enim 4 Olymp. 220, quem Phlego notavit, pen-
ultimus est Neronis, Silio Nerva et Julio Attico consulibus, 32 circiter annos
post Christi supplicium, ut ex ipsis Romanorum fastis et Olympiadum circulis,
quae M. Varro, Dionysius Halicarnasseus, Cuspianus, Sigonius, Onuphrius,
Mercator, Funecius summa cura ac diligentia sic coniunxerunt, ut neminem
dubitare patiantur. Hanc autem Phlegonis eclipsin, quae post annos 32
contigit, cum Christus mortuus est, ordinariam ac naturalem in synodo solis
ac lunae, non in obiectu, quod isti volunt, secuta est, clades illustrium sena-
torum, quos Nero interfici iussit, Thraseam, Senecam, Pisonem, caeteros et
parricidia matris et utriusque uxoris, paulo post civilia bella ac tres eodem
anno imperatores Romanorum. Illud etiam ad errorem istorum convin-
cendum accedit, quod solem in piscium sidere tunc fuisse tradunt, id quod
fieri nullo modo potuit, cum paschalis victima nunquam immolaretur, nisi luna
14 mensis Nisan, quo sol sidus arietis subire solet.
Curtius: Cur igitur Dionysius Areopagita ad Polycarpum scribens
Apollophanem sophistam coarguit his verbis: Nescio, inquit, quo
spiritu afflatus ad divinationem prorupisti, Apollophanes,
quod una mecum aspiciens eclipsin solis, contra naturae
ordinem, tempore Christi patientis, conversus ad me dixisti:
hae praclarae sunt vicissitudines rerum divinarum!

Toralba: Omissa temporum ac scriptorum controversia rationibus
perspicuis inquiramus, Christus Deus sit necne? Nam si generis humani
auctor est et servator, profecto Deum esse oportet. Si Deus non est, ne
hominum quidem servator esse potest.
Curtius: Necessarium profecto argumentum, quo argute refelluntur


pagina successiva »
 
p. 265