BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De oratore » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 271

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Curtius: Igitur argumento a contrariis sequitur, id semper fuisse,
quod ab aeterno tempore genitum est, ut de filio credimus.
Toralba: Si quid seipsum genuisset aut fecisset, id quod gigneretur
et quod gigneret, imperfectum esset, quoniam oporteret totum non esse,
ut gigneretur a seipso. Si enim esset, non fieret, quia iam esset; si non
existeret, non gigneret, quia non esset. Igitur Deus de se ipso non genuit
filium seipsum. Quo fit, ut alius sit a patre, non relatione personarum, sed
tota substantiae ratione: Quod Christus aperte his verbis comprobans:
Alius est, inquit, qui me misit pater. Quod de homine dici non
potest, qui nondum erat homo, quum mitteretur.
Fridericus: Argute quidem et subtiliter, sed utramque argumenti
partem negat Augustinus, negat Lombardus, et recte: Neque enim
sequitur, inquit Scotus, si sol murem generat, igitur se murem, aut
alium murem a se, sed alium qui est mus.
Octavius: Augustinus igitur sui oblitus est: Pater, inquit, ut haberet
filium de seipso, non minuit se ipsum, sed ita de se alterum generat, ut
totus maneret in se, esset in filio tantus, quantus est solus. Quae certe
implicant contradictionem cum superioribus, quoniam tota natura dissentanea
sunt idem et alterum. Item alibi: Deus cum verbum genuit, id quod est
ipse genuit; Deum autem, inquit Basilius, μήτε παρ'ἑαυτοῦ, μήτε παρ'
ἑτέρου γεγονέναι
, neque a seipso, neque ab alio gigni.
Fridericus: In eo ipso Lombardus Augustinum refellit, ubi sub-
stantiam Dei filium scribit genuisse. Aut filius, inquit Lombardus, de sub-
stantia patris, aut de nihilo conditus est; non hoc, ergo illud, aut omnino
alius est Deus.
Octavius: Lombardus huic argumento subiicit haec verba: Vehe-
menter nos ista movent, quae quomodo intelliguntur, mallem ex aliis audire,
quam tradere. Alterutrum tamen confiteri necesse est: Si de substantia
patris filium genitum dicamus, erit idem Deus aut alius Deus, et utrumque
absurdum est. Neque vero sunt duae filiationes, ut theologorum verbis
utamur, sed una filiatio Dei aeterni, tum ad Deum filium, tum ad hominem.
Itaque posteriores theologi Lombardum refellunt, quod negavit substantiam
a substantia gigni, cum veteres theologi sic sentiant: Pater, inquit Tertul-
lianus, tota substantia est, filius autem derivatio totius et portio
.
Toralba: Nihil a Deo tam alienum, quam partem ei tribuere
aut detrahere portionem, cum sua natura nullas partes habere possit, alio-
quin corpus esset et quidem dividuum, contra quod superius demonstratum
est. Absurditas autem veri et falsi certissimus est iudex, cum eo de-


pagina successiva »
 
p. 271