Bodin, Jean
Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis
Fridericus: Iam diximus patrem esse
causam essentialem filii et
principii, ut Augustinus, Hilarius, Gregorius Nazianzenus, Basilius
confiten-
tur, sed patrem aeternum aeternae cuiusdam effectionis. Nec video, cur
in
eo haerere debeamus.
Octavius: Cur ergo magister sententiarum ita
haesit, ut exclamet hunc
in modum: Hoc humanum sensum excedit et intelligentiam mundi, quae
non
capit ratio.
Toralba: Imo ratio, quae divina lux est,
uniuscuiusque menti
insita, videt, sentit, iudicat, quod rectum, quod pravum, quod verum,
quod falsum.
Fridericus: Ita quidem eas res, quarum
capax est. Sed Deus
aeternus ac infinitus humanae mentis gurgustio capi nequit, quia
imperve-
stigabilis, divinissimus, supremus, i. e., ut elegantioribus Theophrasti verbis
utamur, ἀναισθητὸς, θειότατος, ὑπερβατός
Salomo: Illic agit Theophrastus de Deo, hic autem
agitur de ho-
mine Jesu, neque enim pro argumento
sumendum id, quod concludendum est,
nempe Jesum esse Deum. Nam Deus non obscure
aut ambigue, sed sua
voce declarans, quis esset: Ante me, inquit, non est Deus et post me
non erit. Item: Ego primus exstiti et postremus ero
. At
christiani theologi confitentur, personam creatam esse et antequam
homi-
nem induisset in utero foeminae, personam hahuisse filii, quis dubitet,
an
filius
sit creatura? Non igitur creator, non Deus.
Octavius: Magister sententiarum negat,
personam filii constare ex
Deo et homine, ut ex partibus; deinde subiicit:
Inexplicabilis est istius
unionis ratio, negat tamen utrumque naturam misceri, et idololatriam
vocat
adorare corpus et animam Christi, quoniam,
inquit, corpus et anima Christi
creaturae sunt. Eadem est Philippi Melanchthonis sententia.
Curtius: Uterque recte, quoniam Ephesina Synodus decrevit, Christum
una λατρεία colendum esse.
Octavius: Si non est confusa utraque natura
unione hypostatica in
Christo, non debuit cultus confundi, ut cum
creatore creatura misceretur ac
simul coleretur, cum sacrilegio proximum sit, putare patrem et filium
singu-
larem Deum esse, ut inquit Hilarius, in patre et filio duos credere impium;
ac tertium nihil est.
Fridericus: Si quis est, qui subtilius ista
exquirat, nec tamen pe-
nitus intelligat, cogitet ea, etiamsi certissimis demonstrationibus
nitantur,
saepius tamen percipi non posse. Αντίχθονας esse omnes theologi et
pagina successiva »
p. 273