BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 275

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


refutans: Quis, inquit, hoc explicare potest? Nam si ingenitus est,
spiritus erit sine principio, ac duo principia futura sunt; si genitus, erunt
duo filii et inter se fratres; si ex filio genitus, iam nepos ex filio patri fu-
turus est.
Fridericus: Ut ergo ambiguitas illa dilueretur, Latini commodius ab
utroque spiritum producere tradunt.
Toralba: Processio illa spiritus a filio, qui patrem habet autorem
et generis principem, valde dissimilis est et inaequalis ei quae a patre, qui
nullum habet auctorem. Sed cur potius processio spiritus quam generatio,
aut cur potius generatio filii, quam processio, cum trium sit una et eadem
essentia? Profecto consimiles sunt illae Scoti argutiae, cum patrem et
filium scribit unum spiratorem, non tamen unum spirantem, sed duos spirantes.
Coronaeus: Ad haec utcunque intelligenda patefacit aditum Hi-
larius, cum trinitatem soli, radio, luci comparavit.
Toralba: Nullo modo rei propositae congruit illa comparatio, cum
radius et lux ipsa sunt accidentia, sol vero corpus, substantia constans, at
illi ὁμοουσίους aiunt tres personas. Praeterea Deo nihil accedere aut decedere
potest. Denique si gigni, sive procedere, sive derivari filium et spiritum
sanctum a patre dicamus, infinitum ab infinito manare confitendum erit, quae
absurditas est omnium maxima. Cum enim quaeritur, cur Deus Deum
facere non possit, nihil aliud responderi potest, quam infinitum ab infinito
decerpi non posse. Itaque laudatur Anselmus, qui rogatus a discipulo, cur
hominem impeccabilem Deus non fecisset: Quoniam, inquit, Deum facere
non potuit. Ex quo sequitur, absurdum esse illud enunciatum: "Deus
factus est homo" quia Deus in hominem mutaretur et homo in Deum, utro-
bique enim est actio et passio. Iam vero inexplicabilis est talium enuncia-
torum complexio, deitas sive aeternitas est ingenita quatenus pater, genita
vero quatenus filius, nec genita nec ingenita quatenus spiritus sanctus, quae
de una et eadem essentia nullo modo dici potest.
Coronaeus: Si res inter se comparatae usquequaque convenirent,
non esset rerum similitudo, sed res ipsa. Quare Basilius aliter atque Hi-
larius tribus solibus trinitatem comparat, ut a re ipsa propius abesset.
Octavius: At Hieronymus sacrilegium vocat, tres in Deo substan-
tias collocare, cum tamen nihil apud Hilarium frequentius reperiatur, quod
iuniores theologi mirantur. Quin etiam Hilarius, cum scripsisset aeterni-
tatem esse in patre, reprehensus est a iunioribus. An, inquit ille, hoc ab
Hilario dictum est, ut Christo eripiat deitatem?
Fridericus: Hoc Hilarium noluisse testatur ipsa repetitio frequens


pagina successiva »
 
p. 275