BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pietro d'Abano - In Problemata » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 276

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


in eius scriptis, Christum esse Deum, sed Graeci commodius ad personarum
distinctionem verbo hypostaseos utuntur.
Octavius: At Hieronymus in voce hypostaseos venenum latere
suspicatur. Et quidem Paulus alio sensu videtur uti hac voce, ubi spiritum
sanctum appellat characterem hypostaseos patris.
Toralba: Hypostasis est accidens aut substantia, tertium nihil est,
et Deo nihil accedere potest, igitur substantiam esse oportet. Sin hypostasin
pro essentia accipiamus, tres erunt essentiae aut tres substantiae in Deo,
quia unicuique personae suam hypostasin singularem tribuunt.
Curtius: Essentiae verbo accidens aut substantia significatur, neque
enim scholastici hoc enunciatum: "filius est de patris essentia", perinde acci-
piunt ac illud: "est de patris substantia", quia hoc modo filius patri consub-
stantialis exprimitur, illo non item. Hypostasis autem personis tribuitur, ne
tres in unam et eandem confusae videantur, cum sit quaedam cuiusque per-
sonae proprietas, alteri non communicabilis.
Octavius: Cur igitur primo capite confessionis Augustanae vox per-
sonae ullam patrem aut qualitatem significare negatur, sed id quod proprie
subsistit? Nam proprietas personarum est ea, ut pater a se ipso potestatem
habeat, non ab alio, ut voluit Augustinus; filius vero non a se ipso, sed
a patre. Idem quoque tradit, patrem sine principio, sine auctore, filium vero
non sine principio, sed a patre essentiam habere. Quis autem serio putet,
hunc Deum esse, qui ortus sui principium, essentiam, potestatem alteri ferat
acceptam? Ac ne quis illud Augustino aliud cogitanti excidisse arbitraretur,
apertius repetens: Pater, inquit, a nullo habet, ut Deus sit, filius autem,
ut Deus sit, habet a patre
. Idem quoque Basilius scribit.
Toralba: Si filius originis suae primordia patri debet, aeternus esse
non potest. Nam si pater genuit filium, gignendi finem simul fecit aut sem-
per gignit (ut videtur iis, qui ad Christum referunt haec verba: Ego
hodie genui te
), imperfecta semper est filii generatio. Sin gignere desiit,
etiam aliquando coepit; si coepit gigni filius, non est aeternus, non est infi-
nitus, non est Deus.
Coronaeus: Eodem revolvimur, illud enim cogitandum, non tres
aeternos, non tres infinitos, non tres Deos, sed unum Deum aeternum, infini-
tum, personarum tamen varietate distingui, ac proprium quoddam personae
cuique convenire, ut cum Lombardus negat, spiritum principium esse, nisi
ad creaturas.
Salomo: Igitur ante annorum sex millia spiritus sancti nullo modo
principium erat, cum nihil adhuc creatum existeret. Atque ob id Macedo-


pagina successiva »
 
p. 276