BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iamblichus - De mysteriis » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 4

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Plus, inquit Salomo, quam satis est inter nos ipsos, quibus etiamsi
nullae demonstrationes exstarent, persuasa iam pridem est immortalitas ani-
morum et sempiterna bonis praemia, supplicia sceleratis decreta.
Ego vero, inquit Toralba, utilissimum duco, perspicuas omnium
rerum et earum praecipue, quae ad pietatem pertinent, demonstrationes ex-
quirere, ne ab Epicuraeis rerum divinarum irrisionibus imparati offendamur.
Tum Senamus: Multos Deorum contemptores, plures etiam qui nihil a
belluis nisi figura differunt, Epicureum tamen adhuc reperi neminem, i. e.
qui Deos nulla praemiorum spe religiose coleret, qui frugalissime ac tempera-
tissime viveret, qui continentiam, iustitiam, fidem, morum integritatem, ut
Epicurus, amplecteretur mortales tamen animos crederet, nec ullum ab
immortali Deo negotium cuiquam impendere arbitraretur, qui demum sum-
mum hominis extremumque bonum non in corporis voluptatibus, sed in animi
excelsi tranquillitate collocaset serena.
Tum Toralba: Demus Epicurum his omnibus virtutibus excelluisse, quid
tamen illi profuerunt, cum divini numinis metum et venerationem quasi securi
quadam a radice amputaret? Nam sublata praemiorum spe, sublata numinis
ac poenarum metu, hominum inter homines societas nulla stare potest; quis
enim fidei et iustitiae locus esse potest apud eos, qui nihil nisi testem
aut iudicium metuant? Fuit itaque in Epicuro ficta opinio integritatis, cum
adversus Deum immortalem tam iniustus esset, ut omnem illi iustitiam
eriperet, i. e. praemiorum ac poenarum potestatem, neque enim aliam ob
causam libros de religione scripsit, quam ut Diagorae ac Protagorae
poenas effugeret.
Tum Senamus: Quid est igitur, quamobrem ab aliis sectarum generibus
ad Epicureos plerique deficiant, ab Epicureis tamen ad alias nulli redeant?
Coronaeus: Non magis mirum videri debet, quam ex viris castratos
quidem posse, sed ex castrato virum fieri neminem, ut a pudicitia molles sunt
et faciles aditus ad impudicitiam, reditus vero ad pudicitiam omnes inter-
clusi obsidentur.
Tum Octavius: Meminisse iuvat periculorum praeteritorum, ac Nep-
tunum procul a terra spectare furentem
, ut ab hominis istius
teterrimi cogitatione quam longissime discedamus, nam
me tabula sacer
Votiva paries indicat humida
suspendisse potenti
Vestimenta maris Deo


pagina successiva »
 
p. 4