Bodin, Jean
Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis
Plus, inquit Salomo, quam satis est inter
nos ipsos, quibus etiamsi
nullae demonstrationes exstarent, persuasa iam pridem est
immortalitas ani-
morum et sempiterna bonis praemia, supplicia sceleratis decreta.
Ego vero, inquit Toralba, utilissimum
duco, perspicuas omnium
rerum et earum praecipue, quae ad pietatem pertinent,
demonstrationes ex-
quirere, ne ab Epicuraeis rerum divinarum
irrisionibus imparati offendamur.
Tum Senamus: Multos Deorum
contemptores, plures etiam qui nihil a
belluis nisi figura differunt, Epicureum tamen
adhuc reperi neminem, i. e.
qui Deos nulla praemiorum spe religiose coleret, qui frugalissime ac
tempera-
tissime viveret, qui continentiam, iustitiam, fidem, morum
integritatem, ut
Epicurus, amplecteretur mortales tamen
animos crederet, nec ullum ab
immortali Deo negotium cuiquam impendere arbitraretur, qui demum
sum-
mum hominis extremumque bonum non in corporis voluptatibus, sed
in animi
excelsi tranquillitate collocaset serena.
Tum Toralba: Demus Epicurum his omnibus virtutibus excelluisse, quid
tamen illi profuerunt, cum divini numinis metum et venerationem
quasi securi
quadam a radice amputaret? Nam sublata praemiorum spe, sublata
numinis
ac poenarum metu, hominum inter homines societas nulla stare
potest; quis
enim fidei et iustitiae locus esse potest apud eos, qui nihil nisi testem
aut iudicium metuant? Fuit itaque in Epicuro
ficta opinio integritatis, cum
adversus Deum immortalem tam iniustus esset, ut omnem illi
iustitiam
eriperet, i. e. praemiorum ac poenarum potestatem, neque enim aliam
ob
causam libros de religione scripsit, quam ut Diagorae ac Protagorae
poenas effugeret.
Tum Senamus: Quid est igitur,
quamobrem ab aliis sectarum generibus
ad Epicureos plerique deficiant, ab Epicureis tamen ad alias nulli redeant?
Coronaeus: Non magis mirum videri
debet, quam ex viris castratos
quidem posse, sed ex castrato virum fieri neminem, ut a pudicitia
molles sunt
et faciles aditus ad impudicitiam, reditus vero ad pudicitiam omnes
inter-
clusi obsidentur.
Tum Octavius: Meminisse iuvat
periculorum praeteritorum, ac Nep-
tunum procul a terra spectare furentem
, ut ab hominis istius
teterrimi cogitatione quam longissime discedamus, nam
me tabula sacer
Votiva paries indicat humida
suspendisse potenti
Vestimenta maris Deo
pagina successiva »
p. 4