Politicus »
Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 280
Bodin, Jean
Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis
Duo sunt, inquit, primo Deus et verbum,
principium et finis voluntatis.
Quid clarius dici potest?
Salomo: Sit verbum, sit voluntas in Deo, quid ad tres personas?
Idem Philo mundum vocat filium Dei, secundo genitum, primogenitum vero
exemplar ipsius mundi, i. e. ἀρχέτυπον. Non
magis tamen ineptum sit,
exemplar Deum appellare, quam exemplum aut
verbum Dei Deum vocare,
ut Johannes verbum Dei
Deum esse scribit, non minus incongrue, quam
qui sapientiam Dei Deum esse putant. Idem tamen creatum esse tradunt
ex eo Salomonis: Ab initio et ante saecula creata
sum
. Nec
vident, ex eo sequi, filium sive sapientiam creaturam dici. Et certe Tertul-
lianus, ut doceret Jesum creaturam esse: Audis,
inquit, sapientiam
creatam esse. Item: Lex Dei nihil est aliud,
quam verbum ore Dei pro-
latum et creatum, quae eadem ratione Dei filius
ac Deus dici deberet. Et
quidem Valentiniani verbum Dei sive filium prolatione patris natum affirmabant,
item spiritum sanctum mox amorem, mox etiam voluntatem Dei vocant, quae
essentia, natura, tempore verbum antecedunt. Ex quo intelligitur,
verbum
coaequale et coessentiale patri non esse. Ac cum displiceret Augustino Eu-
gubino, verbum Dei filium appellari, emendavit
vel potius corrupit locum
Philonis, ac pro νόμου λόγον scripsit, repugnantibus
omnibus typogra-
phorum exemplis. Consimile est illud, quod intelligens, intellectum et
intel-
lectionem i. e. שכל, משכל, ומששל trinitatis esse aiunt,
ut amantem, amo-
rem et amatum. At fieri nullo modo potest, ut equus qui intelligitur et
amatur, idem sit cum homine qui eum mente percipit ac intelligit, nisi
ac-
cidentia substantiis, coelestia terrestribus, supera inferis misceantur.
Fridericus: Quicquid est in Deo, id totum est essentia ipsius, nihil
ei accidit, nihil decedit, ac propterea et verbum et cogitatio Dei et Deus
rectissime a Johanne filius appellatur.
Toralba: Quis tam inepte disseret, ut quae
foras ab homine pro-
cedunt edicta, leges, actiones, verba, essentiam hominis esse arbitretur?
Quae etiamsi cum creatore eadem sint, creatoris et creaturae nullum
discrimen esse oportet, nam quae uni sunt eadem, inter se sunt eadem.
Curtius: Cum Johannes dicit, verbum Dei
filium esse, non vocis
prolationem intelligit, sed intimam eius essentiam, sapientiam,
cogitationem.
Huc enim illa spectant: Et verbum erat apud Deum
. Nam quod
Tertullianus filium Dei
creatum dixit, errore lapsus est, quod sapientiam
Dei, quam filium Dei
vocant, creatam arbitraretur. At Basilius: Essentia
Dei, inquit, semper fuit, nec unquam genita est
,
i. e. ἡ γὰρ αὐτοῦ σοφία
οὐκ ἐγένετο, ἀλλ'ἦν ἀεί. Nam si creata fuisset sapientia, tempus exstitisset,
pagina successiva »
p. 280