BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 285

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


dueret, ut turpi morte caderet, quoniam vel angelus vel alius homo satis-
facere potuit oblata hostia, quam Deus gratam habuisset, quia non plus est
oblatio, quam quanti Deo collibuit illum aestimare. Quodsi quis dicat, ne-
minem ab originis labe purum fuisse, Deus id quoque praestare potuit, ut
quisquam ab omni scelerum contagione purus nasceretur, quod de matre
Christi praedicant recentiores, qui in Synodo Tridentina contra veterum
sententiam, scilicet Anselmi, Bernhardi, magistri sententiarum, Thomae Aqui-
natis, Augustini, Hieronymi, decreverant.
Toralba: Illud quidem valde mirum mihi videtur, tot ac talium
virorum mentes beatissimas ab Ecclesia Romana nunc impietatis ac haereseos
damnari.
Coronaeus: Ecclesia labi non potest, quia nondum haeresis erat
saeculo Bernhardi et Lombardi.
Toralba: Quod verum sit, nullis temporum conversionibus falsum
esse potest.
Octavius: Ne in his haereamus! Poterat Adamus erga Deum
amore singulari veniam mereri, quia multo praestabilior est amor erga
Deum, quam omnes oblationes ac victimae, quas ex creaturis percipere po-
tuisset. Quid igitur tanta rerum conversione, tam crudeli supplicio inno-
centissimi hominis opus erat?
Curtius: Etiamsi nulla Deum necessitas ad agendum impellit, sic ta-
men ei placuit. Cur autem ei placuerit inquirere scelus, disputare nefas est.
Coronaeus: Negat Ambrosius, profundam immensitatem arcano-
rum Dei exquiri oportere; mihi tamen voluntas Dei semper exquirenda, non
autem cur hoc vel illud voluerit? At si ullam de voluntate divina con-
iecturam capere fas est, quid illum impulerit, ut naturam humanam suscipe-
ret ac supplicio contumeliosissimo caderet, ea potissimum causa videtur, ut
nos a vitiorum foeditate ad virtutes revocaret. Sic enim, quantum a scele-
ribus abhorreat, intelligimus. Deinde, ut homines ad eius amorem ardentius
inflammaret, quos maiore quam angelos dignitate ac praestantia cumularet.
Toralba: Id quidem Christianis et imperitis facile, philosophorum
certe nemini persuasum iri opinor, Deum aeternum infinitis saeculorum myria-
dibus immutabili natura semper exstitisse, eundem tamen non ita pridem de
naturae sublimi excellentia deturbatum, humani sanguinis concretionem ac
novam formam induisse, ut acerbissimos cruciatus ac mortem turpissimam ab
iniquitatis carnificibus sustineret, resurgeret, ac corpoream molem, ossibus,
carnibus, ligamentis, humoribus ac pulpa concretam, in coelum, ubi nunquam
antea visa erat, subveheret.
Fridericus: At Justinus Martyr, Athenagoras, Basilius, Origenes,


pagina successiva »
 
p. 285