BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


uterque Gregorius, Cyrillus, Augustinus philosophiae studiis ac disciplinis
clarissimi exstitere, item Boėthius, latinorum philosophorum decus, qui etiam
de trinitate libros scripserunt; et consequentibus saeculis innumerabiles, Al-
bertus Magnus, Philoponus, uterque Picus Mirandulanus, Scotus, Thomas
Aquinas, qui Peripateticos veteres disserendi subtilitate longe superarunt,
trinitatis symbolum amplexantur. Quod etiam divina mens passa fuerit, nemo
theologus unquam putavit, praeter Eutychem, haereseos damnatum.
Octavius: Si Deus passus et mortuus est, naturam divinam passam
et mortuam confiteri necesse est. Et Tertullianus his utitur enunciatis:
Nonne Deus vere mortuus est?
Curtius: Non sequitur, divinitatem pati, quia divina mens ab-
stractum quoddam est, Deus vero Christus concretam. Nam cum Sabellius
praedicaret, Deum patrem induta specie humana filium dici coepisse; et cum
in apostolorum coetum delaberetur, spiritum sanctum (ne si aliter sentiret, na-
turam divinam tripartito dividere putaretur), haereseos damnatus est, quod
personarum nullum adhiberet distinctionem. Nestorius vero naturam divinam
ab humana seiunxit omnino, cum ita conciones haberet: Noli gloriari Ju-
daea, non enim Deum cruci affixisti, ac suam sententiam in Ephesina synodo
acerrime defendit. Eiusque sectatores Flavianum Constantinopolitanum
pontificem verberibus caesum eiecerunt. Tametsi loquendi ratio in Chalcedo-
nensi concilio mutata est, ne deinceps diceretur: Natura divina passa est aut
mortua, sed Deus natus, passus, mortuus est, ut in concreto diceretur, quod
alteri tantum naturae conveniret in abstracto, quam loquendi figuram idio-
matum communicationem appellarunt, ac vicissim Jesum immortalem, aeter-
num, omnipotentem propter deitatis cum humanitate coniugationem. Media-
toris vero nomen aut regis aut sacerdotis ita definierunt, ut nihil aliud quam
officia significarent. Itaque de sententia utrique depulsi sunt, et qui na-
turam divinam ab humana penitus seiunxerunt et qui utramque confude-
runt. Unionem tamen utriusque naturae in Christo fieri fatemur, sed incom-
prehensibili mentibus humanis ratione.
Toralba: Nihil a natura divina, quae a mundi contagione libera
est, alienius quam concretio. Quodsi ex duabus illis naturis tertiam fieri
demus, Deus sic concretus erit; sin utramque ab utraque penitus
avulsam, i. e. si divina mens humanae menti non sit mista, Christus nihil
aliud quam homo futurus est.
Fridericus: Ita quidem si Deus ab homine Christo plane disiunctus
erit, nec ulla copula cohaerebit, sed aliud est unum uni misceri et confundi,
aliud copulari et coniungi.


pagina successiva »
 
p. 286