BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 289

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Toralba: Frustra mortis Christi meritum praedicatur, si nihil
mereri potuit. At Christus mereri non potuit, cum semper fuerit in summo
felicitatis culmine collocatus et optimo fini, hoc est aeternae deitati, convin-
ctissimus, ut quidem illi iactant. At ne angelos quidem aut beatas mentes
mereri dicimus, quia praemium illis datum minus esset merito, cum tamen
praemia Deus semper tribuit meritis ipsis maiora. Maius autem praemium
adipisci nemo potest, quam coeleste regnum, quam Dei fruitionem, quae
omnia illis obtigerunt. Ita Christus optimo fini coniunctus mereri nihil po-
tuit; nam si mereri potuisset, etiam errare, peccare, labi potuisset, quia
mereri nemo potest, qui semper in eo statu est, ut si velit peccare, non
possit; Christum autem, si maxime vellet, peccare tamen nullo modo
potuisse aiunt. Postremo infinita praemia merito Christi finito darentur, quia
meritum Christi, quantumcunque est, finitum sit oportet, cum eius cadaver
mortuum sit, non etiam mens humana Christi, natura vero divina nihil pe-
nitus passa fuerit. At peccata sunt infinita ut hominum infinitorum. Quod
si hominis tantum supplicio peccata dilui potuerunt, nihil necessum fuit,
Christum mori.
Fridericus: Deum quidem nulla necessitate ad hominum scelera
expianda naturam humanam induisse dictum est, sed quoniam ita decreverat,
ita fieri necesse fuit, non Dei quidem intuitu, sed hominis ipsius, nam Chri-
stus ut homo mereri potuit. Atque eo pertinent ea, quae saepe in sacris
litteris occurrunt: Oportuit Christum pati; item: Oportebat haec
fieri; item: Expedit unum hominem mori
.
Salomo: Si necessum fuit, Jesum supplicio affici, quid est, quam ob
rem Christiani maiorum nostrorum crudelitatem accusant, quae tarnen
humano generi peperit salutem?
Fridericus: Quaedam mala male dicuntur, quaedam bona bene,
quaedam mala bene. Sed hoc bonum a Judaeis male dicitur, profuerunt
enim inviti tum maxime, cum nocendi voluntatem impiam haberent.
Toralba: Istud quidem est, opinor, τὸ ἐξ ἀρχῆς, quoniam illud ipsum
assumitur pro argumento quod erat in quaestione; prius enim discutiendum
fuit, an illud a Deo decretum esset?
Curtius: Si evangelicis et apostolorum scriptis ea, quae summa esse
debet, fides tribuenda sit, nihil frequentius reperiatur, quam illud statu-
tum fuisse, Deum scilicet hominis amictu fragili indutum iri, ut genus huma-
num ab interitu sempiterno liberaret. Quae novarum tabularum ac evangelii
auctoritas oraculis nititur certissimis ac divinissimis veterum tabularum ac
prophetarum.
Salomo: Ubinam vero tam multa oracula tam diu delituerunt?


pagina successiva »
 
p. 289