BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 291

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


miae versum, vulgaris interpretatio ab ebraica locutione plurimum differt.
Sic enim ad verbum: Spiritus narium nostrorum unctus dominus
captus est in retibus eorum, quae nihil ad Jesum.
Fridericus: Quam belle detorta haec oracula videmus, quanquam
Salomonis haec interpretatio tota ratione differt ab interpretatione Rabbi
Davidis Kimchi, qui hunc locum non quidem ad Messiam, sed ad populum
Israėlem referendum putat, quasi populus Israel pro flagitiis aliorum popu-
lorum expiaret; sed huic interpretationi repugnant haec verba: Vulneratus
est pro peccatis populi Dei
; quomodo enim populus Dei pro populo Dei
trucidatus esset?
Senamus: Julianus Augustus ut Christi supplicium expiatorium exte-
nuaret, Aesculapium Jovis filium humanam naturam induisse scribit, ut
corporeis morbis perinde mederetur atque Plato negritudini animorum, non
Tamen ut pro generis umani incolumitate caederetur. Et certe bonorum
Caedem Deus ingenti calamitate ulcisci, sceleratorum vero suppliciis totam
Regionem ab exitio servare consuevit. Itaque Athenienses die Aprilis
septima duos homines totius regionis sceleratissimos per omnia civitatis loca
circumducebant, ac septies arborum infelicium ramis ac fustibus caesos,
iisdem lignis exurebant, cineribus etiam in mare disiectis. Et quoniam id
singulis annis pro solenni voto fiebat, ad scelera civium expianda, diem illum
κάθαρμα vocabant. Nec aliter Galli veteres ad Tiberium usque flagitiosos
ac perditos homines ad Aras Caetas provinciae (quod oppidum eius nominis
ad haec usque tempora floret) lignis, statuis et colossis ingenti magnitudine
fictis inclusos exurebant, ut aliorum scelera expiarentur.
Toralba: Aequius erat, sui quemque sceleris poenas a seipso re-
poscere, ut Herodotus veteres Aegyptios fecisse scribit. Tantisper enim
bos mactabatur, multitudo populi scapulas nudata caedebatur, qui mos ab
Aegyptiis et Amorrhaeis ad Thessuatas et Hieronymitas dimanavit. Sic
quoque Camari sacerdotes Bahalis, fuligineis vestibus amicti, tantisper dum
sacrificaretur hostia, seipsos gladiis ac pugionibus dilacerabant. Quem morem
Aegyptiorum non satis percipiebat Xenophanes, cum verberationes istas
intuens: Si Deos, inquit, esse creditis hos, qui lugetis? Sin homines fuisse
putatis, cur illis sacra facitis? Id enim flebat ad sceleris cuiusque expiatio-
nem. Argute tamen hominum dementiam insanam castigabat, quod homines
demortuos pro Diis colerent.
Salomo: Id fere perpetuum est, sceleratos pro suis, ac saepe quoque
pro bonorum peccatis expiare, bonorum vero mactationem pro impiis fieri,
plane inauditum. Nos quidem sacrarum sortium diem mense Februario,


pagina successiva »
 
p. 291