BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iamblichus - De mysteriis » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 299

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Salomo: Non est hoc, punire posteros, qui nondum nati erant, et
qui, ne nascerentur, prohiberi potuissent, sed minus beare. Consimile est
illud Davidis propter caedem Abneris, quem Joabus nefarie trucidarat, gravi
exsecratione imprecantis, ut esset in eius posteris inopia, ulcus, lepra, hoc
est Joabi posteros minus beari. Et quoniam nihil carius esse potest,
quam sui cuique liberi, nihil quod ardentius amari possit, propterea Deus
gravissimas minas addit, scilicet iniurias sibi allatas in tertiam usque gene-
rationem ulturum. Summa tamen Dei beneficia recordari fas est, quia
praestat ad breve tempus nasci, florere, vivere, quam nullo tempore nasci, et
loripedem esse, quam nunquam exstitisse.
Fridericus: Sed agitur de peccati labe originaria, ab Adamo ad
posteros transfusa, quam pagani ipsi confitentur; quo pertinet illud lyrici:
Nam vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est,
Qui minimis urgetur
.
Toralba: Ista liceant poetis. Certe qui naturam ullius sceleris in-
cusant, non in seipsos, sed in naturae parentem scelus regerunt, quo
nihil fieri capitalius potest. Quis enim peccat in eo ipso, quod declinare
nequit? An vero peccatum ullum fingi potest, nisi summa peccantis volun-
tate susceptum? At utroque vacat infans, nec bona expetere, nec mala
declinare potest, nec effugere, ac ne perspicere quidem, quae sibi natura in-
sita essent. Nullum igitur infanti peccatum imputari potest. At ubi nulla
est culpa, nulla debet irrogari poena. Quae cum ita sint, nihil est quam
ob rem filius ab aeterno tempore genitus sit, aut cur incredibilis ac stupenda
illa incarnatio Dei fingi debuerit, frustra denique Christus pro expurganda
originis macula supplicium passus esse putatur.
Fridericus: Ista quidem philosophis incredibilia, nova, ficta et inau-
dita sunt, sed cum Pelagius rationibus a philosephis petitis uteretur, ut
peccatum originis nullum esse demonstraret, Hieronymus philosophorum hae-
reticorum patriarchas nominavit. Nam si philosophorum argutiis assentiamur,
fidem ac pietatem eiurare oportet, quanquam argumentum illud levissimum
est, cum originis labes illa non sit ab infante, sed ab Adamo profecta, qui
sciens peccavit, cum ab usu rationis sponte descivit. Radix autem quocum-
que colore semel imbuta, stipitem, ramos, folia, flores, fructus eodem im-
buit sapore, odore, colore, veneno. Ita fit, ut hominis natura funditus eversa
nullam ullius boni aut virtutis scientiam habere videatur. Quis, inquit sa-
pientiae magister, dicere audeat, mundum est cor meum? purus
sum sceleris?
Quanto verius est illud: Omnis homo mendax, i. e.


pagina successiva »
 
p. 299