BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Menexenus » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 312

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Et quibus acta prior cum laude maturuit aetas,
Illustresque humilesque viri, matresque pudicae,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Quosque graves annis aetas iam fracta caducis,
Urget ac occasum, precibus devota sacratis,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Vos itidem, quibus est sapientia summa tributa,
Munere coelesti, ut vultus spectare latentes
Sanctae scripturae liceat formamque venustam,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Angelici properate chori, quibus addidit alas
Pagina sancta leves, distinctas ordine triplo,
Ut doceat motus celeres ad iussa paratos,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Et vos flammiferi splendentia sidera coeli,
Quae regis magni nutu componitis orbem,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!

Coronaeus: Haec divina carmina legem divinam decent et eos,
qui legem exsequuntur. Sed quis unquam hoc praeter unum Christum
praestitit? Ob id enim Paulus legem appellat paedagogum ad Christum,
qua veluti manuducimur ad ipsum; ut non immerito Justinus Martyr
quaerat, quid sit lex? Praenunciatum evangelium! Quid est evangelium?
Lex impleta!
Salomo: Cur ergo ad legem amplectandam legislator omnes ordines
excitans, ingentibus praemiis propositis, ad extremum populi concione coacta,
iam moriturus hanc orationem haberet: Ecce tibi proposui vitam et
bonum, mortem et malum
. Idem paulo post: Contestor hodie
coelum et terram, me tibi vitam et mortem, beatitatem et
exitium proposuisse. Elige igitur vitam, ut vivas tu et liberi
tui, scilicet Deum ames obediasque voci eius adhaereasque
illi, quoniam ipse est vita tua
. Cum autem leges de rebus om-
nibus clara voce tulisset et quaecunque ad Dei cultum, ad mores confor-
mandos, ad cupiditates coėrcendas, ad tuendam hominum inter homines
societatem, denique omnia maxima, media, minima, quae ad sacrificia, vota,
ritus, expiationes pertinent, disertissime tradidisset, an omissurus fuerat
praecipuum illud, quod a vobis iactatur, humanae salutis caput, scilicet
unius hominis ac Dei supplicio humani generis peccata atque illam quam
utero contraxerant originis labem, post annorum millia expiatum iri? Quis


pagina successiva »
 
p. 312