BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 315

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Elige, inquit, vitam, ut vivas. Haec scripta, prolata sunt duobus millibus
annorum post Adamum ac totidem millibus ante Christum. Ad quid populus
vitam eligeret, si ad sempiternum supplicium destinatus esset, aut si nullam
eligendae salutis potestatem haberet? Aut quam ob rem divinis legibus
omni studio intentum vellet hominem, quem re ipsa suppliciis aeternis de-
stinavisset? Inutilis labor, ridicula praecepta Dei, promissa eius inania,
spes inanis, inane studium, inanes virtutum actiones, omnis denique pietas
hominis, quem isti reprobatum arbitrantur. Item falsum esset illud, quod
Deus creavit hominem, eumque arbitrio suae voluntatis permisit, legibus ei
patefactis: Si volueris, inquit, mandata servabis et ipsa ser-
vabunt te. Ignem et aquam tibi proposuit, ad utrumvis ma-
num porrige, vita et mors, simul bonum et malum, homini
sunt proposita, utrumvis ei placuerit, consequitur
. Haec ille.
Item Ezechiel: Da eis edicta mea, quae qui facit, vivet in
illis
. Et quidem Deus Mosi pro populo poenam deprecanti ac petenti, ut
se potius de libro vitae pateretur reduci, reposuit illud: Qui peccavit
in me, hunc ego de libro vitae delebo
. Sic autem in universum
psaltes lyricus: Omnes, inquit, in libro tuo scribuntur. Item:
Deleantur, inquit, de libro viventium. Denique ut uno verbo
argutiae futiles refellantur, Dei voce exclamantis: perditio tua ex te
Israel, salus vero tua ex me est
.
Octavius: Ex his sequitur, Deum omnes homines salvos fieri velle
et ad sui cognitionem perduci.
Curtius: Hunc locum Octavius ex evaugelicis scriptis, si fatetur,
mutuo accepit, si negat, furtum est.
Fridericus: Imo sacrilegium!
Salomo: Oportet rem sacram e sacro loco invitis custodibus surripi,
quanquam quicquid utile est in apostolorum ac discipulorum scriptis, quan-
tumcunque est, ex maiorum nostrorum litteris ac libris excerptum. Id autem,
quod Paulus scripsit: vult omnes salvos fieri, plerosque impulit in
errorem, quasi voluntate imperiosa Deus hoc iussisset, cuius imperio
et voluntati, quia nihil obsistere potest, consequens esset, exitio periturum
neminem. Quod cum christiani theologi absurdum putarent, ne quid inepte
a Paulo scriptum videretur, sic interpretantur illa verba, ut Deus velit
omnes salvos fieri, qui salvi fiunt, eadem ratione qua dicitur, illustrare ho-
minem venientem in hunc mundum, i. e. quemcunque illustrat. Sed prae-
staret, illa verba Pauli et Johannis una litura inducere, quam sic inter-
pretari.


pagina successiva »
 
p. 315