BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 330

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


omnibus praeceptis ac mandatis irreprehensibiles exstitisse. Quibus argu-
mentis Justinus martyr aperte convincit, lege divina nihil prohiberi aut
iuberi, quod ab homine praestari non possit, modo velit. Quid autem tota
legis iustitia? Diligere Deum plus seipso, proximum vero ut seipsum, quod
facere quisque potest. Deinde subiicit, quod igitur dici solet iustificari ne-
minem ex lege? Non dicitur quia non possunt, sed quia nolunt, voluntate
enim ad ea, quae fieri possunt, uti solemus. Est igitur christiana lex mul-
tis partibus difficilior, quam divina. Omitto ritus inanes, quorum multitudine
factum est, inquit Augustinus, ut Christianorum conditio nulla deterior
quam Judaeorum videatur. Quid si Augustinus caeremonias hodiernas Eccle-
siae Romanae videret? Nam qui pecorum sacrificia iam pridem antiquata
nobis obiiciunt, ipsi Jesum in sacrificio, sic enim vocant, continuo vorant,
dilacerant, diripiunt.
Curtius: Nos Ecclesiam Helvetiam secuti amplexamur illas αναιμάτους
θυσίας καὶ δοξολογίας
, ut Cyrilli et Eusebii verbis utamur, vel tauros
labiorum nostrorum, ut Amos propheta loquitur, Deo aeterno mactamus. Sed
ne a proposita quaestione discedatur, miror cur Salomo tantopere divortia
cupiat, cum Valerius Maximus Romanos ob id potissimum laudet, quod annos
plus amplius quingentos divortia nulla vidissent, ac probro datum fuisse Spu-
rio Camillo, quod ab uxore prius divertisset. Quid autem perniciosius, quam
corruptorem publicum quascunque volet puellas connubii specie fraudare et
corruptas a se ablegare posse?
Salomo: Pluribus propositis incommodis, graviora semper fugienda.
Gravius est ac periculosius 6, necari veneno, aut moechari, quam divertere.
Quis autem locare velit puellam ei, qui sine causa diverterit ab honesta et
pudica uxore?
Curtius: Omissa divortiorum disputatione, non tam de facilitate
exsequendae legis Christi, quam de legislatoris praestantia quaerendum est.
Nam ai quid peccatum erit, praesto semper est advocatus, orator, patronus
idemque legislator Christus, quo Judaei et Ismaelitae miseri destituuntur.
Unde vero salutem sperare potest is, qui Christum verum Deum et hominem
venientem ad se, non excepit, oblatum respuit? Ipse est, inquit Paulus
sanctificatio nostra. Item: Mortuus est propter delicta
nostra et resurrexit propter iustificationem nostram
. Quid
Hieronymus? Oratio, quae non fit per Christum, peccatum est. Haec ille.
Cum igitur sine Christo Deo nulla salus homini cuiquam speranda sit, cur am-
plius in legibus Mosaicis, quae iam pridem sua vetustate extabuerunt, hae-
remus? Per Christum solum, inquit Cyrillus, patet aditus ad regna coelorum.


pagina successiva »
 
p. 330