BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 332

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


eique soli inservies! Ac tametsi virgo Maria Christum verum Deum
et hominem utero concepit ac peperit, ab eius tamen adoratione abstinemus.
Nam cum Epiphanius sua aetate proclivos christianae plebis animos ad
eius cultum prospiceret, ac potissimum colliridianos, oratione acerrima in
eos invectus est: Si enim, inquit, angelos colere prohibemur, quanto magis
Mariam, Annae filiam. Et Julianus Augustus nihil gravius Christianis obiecit,
quam quod martyres pro Diis adorarent, ac divinitatis proposita spe marty-
rium ardenter expeterent, ut in deorum albo inscriberentur. Quo quidem ar-
cano cum nullum amplificandae religionis maiores maius habere perspexisset,
christianorum caedes ac supplicia repressit. Cyrillus vero ad haec respon-
dens: Sanctos martyres, inquit, neque Deos esse dicimus, nec
colere consuevimus
. Item Chrysostomus: Vide prudentiam, in-
quit,
Cananaeae, non rogat Jacobum, non obsecrat Johannem,
non pergit ad Petrum, nec intendit ad apostolorum coetum,
nullum quaerit sibi mediatorem, sed pro omnibus comitem ac-
cepit poenitentiam, qua deserti advocati locum implevit
. Idem
paulo post: Ubicunque Deum appellaveris, audit te, non
ostiario, non mediatore, non ministris opus est, non est opus
ope patroni
. Item: Solent, inquit, misera uti excusatione,
per istos iri posse ad Deum, ut per comites perveniatur ad
regem, ac deserto Deo conservos adorant
. Ad Deum suffragatore
nihil opus. Hic apertissime omnia atque illud maxime, quod adorationem
appellat, cum advocatis et mediatoribus divis utimur.
Coronaeus: Sunt haec Lutheranis usitata loca, quibus facile respon-
deri potest, nos Deum adoratione τῆς λατρείας pro iure maiestatis suae pro-
sequi, qui cultus a creatura soli creatori debetur. Itaque interpretes ad
haec verba: Adorate scabellum pedum eius, subiiciunt: adoratione latriae,
quia soli Deo convenit. Scabellum vero carnem Christi vocant, quam Da-
mascenus et Scotus adorari negant oportere, cum sit creatura, contra Petri
Lombardi sententiam. Sed veneratio quaedam est τῆς δουλείας, quaedam
vero ὑπὲρ δουλείας, quarum altera beatae virgini Mariae, altera divis et an-
gelis tribuitur. Alioquin etiam, si verborum apices sectabimur, quis du-
bitet, quin verbum adorationis homini etiam ab homine in sacris litteris tri-
buatur? Abraham adoravit populum terrae, Jacobus fratrem, Josephum sui
fratres, socerum Moses ipse.
Fridericus: Si λατρεία pro cultu et honore ubique accipitur, δουλεία
vero pro servitute, minus aeterno Deo quam angelis ac divis concederemus,


pagina successiva »
 
p. 332