BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 335

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


etiam Augustinus cultores illos Marianos saepius abominatur. Ac ne an-
gelis quidem ipsis, qui dignitate divis omnibus superiores sunt, rogationes
ullas passus est exhiberi, nec ullos ad patrem aditus nisi per filium patere
putavit. In eandem sententiam ivere Chrysostomus, Ambrosius, Theo-
phylactus.
Coronaeus: Iam saepe dictum est ac dicendum saepius, nullum
cultum exhiberi, sed illud tantum, quod ab amicis adhuc spirantibus petitur,
ut pro nobis vota faciant et rogationes ad Deum ferant. Neque enim ab
illis salus aut corporis aut animi petitur aut speratur, sed ab ipso fonte
salutis.
Fridericus: Cur igitur sacrificuli aperto capite, flexis genibus ad
divos adeunt? Ad Mariam vero in festo conceptionis: Tu levamen oppres-
sorum, tu medicamen infirmorum, tu omnibus es omnia. Quid relinquitur
immortali Deo?
Octavius: Nihil penitus. At etiam cum in Graecia versarer inter
Christianos, in eam diem incidi, qua apud Romanos visitatio Mariae cele-
bratur, apud Graecos vestis virginis Mariae, et pridie Calendarum Januarii
festa dies agitur Zonae virginis Machumis, quae aedes erat Constantino-
poli Mariae consecrata, quo nihil absurdius a paganis factum memini.
Toralba: Fuit illa vetus Academicorum superstitio, qui non aliter
ad Deorum omnium perveniri posse parentem putabant, quam si gradatim ad
heroas preces converterent, ut ab heroum mentibus ad daemones, a daemo-
nibus ad minores Deos, ab his ad Deos maiorum gentium iretur, ut eorum
emendicatis suffragiis Deorum omnium et hominum parentem ad se pelli-
cerent. Sic enim Jamblichus, magorum suae aetatis maximus, quem
Porphyrius in aėra sublatum se vidisse scribit, cum Isidi sacrificaret, daemo-
nibus tamen familiariter utebatur. Sed cum ἀλεκτρομαντείαν adhibuisset, ut
praesciret ecquisnam imperatori Valenti substitueretur, re comperta, cum im-
pietatis et sortilegiorum socii capite plecterentur, hausto veneno sibi mortem
accivit.
Fridericus: Audistis, opinor, Magdalenam Curaeam, monasterii
Cordubensis abbatissam, omnium sagarum suae aetatis nobilissimam, cum
sacra fierent, a daemone in ipso templo festis solennibus sublatam saepius
fuisse, tandem sceleribus compertis a Paulo III pontifice maximo veniam,
confessione flagitiorum rescripto comprehensa, obtinuisse.
Toralba: At quanto facilius est et praestabilius, antiquissimum illud
principium rerum omnium et causam Deorum inferiorum effectricem adire?


pagina successiva »
 
p. 335