BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 339

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


sit, Christum verum Deum et hominem seipsum panis et vini specie discipulis
vescendum praebuisse, idque in sempiternam sui memoriam fieri iussisse. Illud
autem potissimum est, posse multo plura, quam velit.
Curtius: Haec opinio ab acutissimis theologis refutata minus deside-
rat orationem meam. Plenae sunt tabulae, pleni libri, plena bibliothecarum
volumina. Nemo tamen efficacius aut brevius quam Augustinus: Ea
demum, inquit, miserabilis servitus est; signa pro rebus accipere
. Si ergo
flagitium iubetur, figurata locutio est; cum Christus carnem suam comedi et
sanguinem bibi iubet, figurata locutio est. Quod cum Christiani ad rem
ipsam, non ad signum traducerent, Ismaėlitis ac Judaeis sui irridendi occa-
sionem infinitam praebuerunt. Christus, inquit Tertullianus, acceptum pa-
nem corpus suum fecit, dicens: Hoc est corpus, i. e. figura corporis mei.
Haec antiquissimi ac sanctissimi theologi verba.
Salomo: Si fas esset adorare Jesum iam pridem mortuum, ut Ro-
mani, sub panis figura, vel cum pane, ut Germani, vel sine pane, ut
Zwingliani fieri putant oportere, multo magis licuit Israėli, ad vitulos con-
flatiles Deum adorare; nam pontifex Aaron, vitulo conflato, tuba proclamari
iussit, festam diem aeterno Deo sanctam postridie futuram. Utitur enim
nomine tetragrammato, creaturis non communicabili, addito etiam eum esse,
qui populum crudeli servitute eripuerat. Deum igitur colebant sub aurei
vituli specie, quod sanctissime vetitum erat. Et si capitale scelus illud tanta
iracundia Deus ultus est, ut momento tria millia hominum, qui flagitium illud
admiserunt, propinquorum manibus trucidari iusserit, ac manus fratrum suo-
rum sanguine cruentas sempiterno foedere Deo consecrarit: quantam ultionem
fore credatis eorum, qui non creatorem sub imagine vituli, sed hominem sup-
plicio affectum panis et vini specie singulis momentis ubique se mactare posse
confidunt, ac pro aeterno Deo summa prosequuntur oratione?
Coronaeus: Non mactatur Christus in sacrificio sanctissimo missae,
sed sacerdos supplex altaribus Christum offert aeterno patri, ab eoque postu-
lat, ut filii beneficio vitam aeternam precantibus largiatur. Non aliter ac
Themistocles profugus precabatur ab Admeto rege Molossorum, ad aras filium
amplexatus, ut sibi parceret pro suo erga filium amore.
Octavius: Adoratur tamen sive Christus sive hostia sive figura sive,
quod verius est, panis siligineus. Nec tantum adoratur summa cum vene-
ratione omnium ac facibus ardentibus; sed etiam pro Deo vivente et spirante;
manibus ac dentibus laceratur, comeditur, devoratur, ut in hominis carnem
ac pulpam convertatur; sic enim Christum, quem Deum ac hominem praedi-
cant, unum et idem fieri cum assumente arbitrantur. Caeteri, qui haec ver-
borum monstra ferre nequeunt, Christum ab accipientis ore in coelum revo-


pagina successiva »
 
p. 339