BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 340

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


lare putant, ab improbis autem ne accipi quidem, tametsi ea de re gravis
controversia est inter ipsos. Certe Averroes valde novum sibi videri dicebat,
quod Christiani tot millia Deorum, quos momento se creare iactarent, pietatis
specie avidissime deglutirent. Nam Moses vitulum conflatilem, in pulverem
contusum inque aquam infusum, cultoribus in contumeliam potandum propi-
navit. Nullum autem crudelitatis ac odii argumentum maius est, quam
hostium carnibus vesci.
Coronaeus: Averrois athei nomen oblivione sempiterno deleatur.
Illud autem in summa confiteri necesse est, in coena sacratissima Christi
Dei et hominis veram carnem et sanguinem pretiosissimum panis et vini
specie nobis exhiberi, aut sempiternis flammarum cruciatibus torqueri.
Toralba: Quemadmodum creatura incapax est deitatis, ita quoque
sempiterni cruciatus.
Fridericus: Nemo est, opinor, qui creaturam fieri posse Deum putet.
Sempiternis tamen suppliciis impie pervicaces torqueri, toties ac tam saepe
in sacris litteris occurrit, ut illud in dubium vocare nefas esse videatur.
Coronaeus: Non tantum qui omni pervicacia quaedam iura divina
et humana violarunt, nec unquam poenituerunt, sempiternis inferorum poenis
cruciabuntur, sed etiam ii, qui vel uno scelere capitali sese obligarunt ac
prius vita defuncti sunt, quam poenituissent.
Senamus: Prius igitur definiendum, cuiusmodi sit peccatum illud,
quod mortale sive capitale vocant, quoniam adhuc sub iudice lis est. Et
certe acutissimus quidam theologus se valde dubitare scribit, an sit ullum
capitale scelus, concessis etiam omnibus, quae ab interpretibus afferuntur.
Nam Hieronymus definit peccatum mortale: transgredi mandatum Dei. Alii:
peccare in spiritum sanctum; alii: nec de peccato confiteri nec poenitere
velle; alii aliter.
Curtius: Christus ipse definire videtur, quod neque in hac vita
remittitur, neque in futura, cum scilicet peccatur in spiritum sanctum.
Salomo: Superius dictum est, ex ista definitione spiritum sanctum a
patre et filio, ex quibus derivari dicitur, maiorem fieri, quia peccatum eo
maius ac gravius est, quo maior et gravior est is, quem contra peccatur.
Octavius: Hoc amplius habet incommodi haec definitio, quod pec-
catum eiusmodi esset, quod nulla poenitentia, nullis meritis aboleatur, contra
quam theologi fere omnes decreverunt. Ac tametsi Augustinus aliquanto
aliter sentit, sponte tamen a sententia descivit.
Toralba: Si nihil suapte natura est sempiternum praeter Deum, ut
superius demonstratum est, nulla potest poena sempiterna irrogari.


pagina successiva »
 
p. 340