BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 341

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Salomo: Illud summa theologorum consensione planum est, Deum
maiora semper praemia bonis, breviores poenas improbis infligere, quam me-
reantur. Ego Deus aeternus, inquit, qui facio iudicium, iu-
stitiam et misericordiam; atque his verbis unice delector
.
Iudicio quidem poena decernitur, iustitia vero praemium, sed misericordia
eo pertinet, ut praemia merito maiora, poenae peccato leviores tribuantur.
Item Mosi precanti pro populo reposuit illud: Ego Deus aeternus,
misericors, beneficus, lenis, infinitae bonitatis ac veritatis,
qui fidem et pacta conventa inviolabiliter tueri soleo in mil-
lesimam usque progeniem quique aboleo scelera ac peccata,
nec tamen desero impunita flagitia, verum in tertiam et quar-
tam progeniem exquiro
. Nam eo pertinet dictum illud Davidis,
misericordiam a dextris Dei assistere, ut doceat acerbitatem acerbiorem esse.
Sic enim Salomo scribit, sapientiam habere a dextris vitae diuturnitatem,
a sinistra vero opes et gloriam, quae imbecilliora sunt, quam sit beata vita.
Quodsi misericordia divina potentior acerbitate, profecto nulla poena sempi-
terna esse potest.
Senamus: Ob id, opinor, Athenienses misericordiae templa dicave-
rant, acerbitati nulla, ut Pausanias scribit. Ac tametsi veteres Graeci
tres Deorum ultrices fingerent, Ποινὴν, Δίκην, Ἐριννύν, primam, quae pec-
cata bonorum amissione puniat; secundam, quae corporibus salubritatem aut
vitam spirabilem eripiat; tertiam, quae mentibus aegritudines innumerabiles
inferat, poenas tamen sempiternas nullas decreverunt.
Curtius: Spirantium hominum dolores corporea vita diuturniores
esse nequeunt, quos ut oratione molli extenuaret Epicurus, leviores fore
dicebat, si diuturni essent, acerbiores autem hominis interitu brevi
desituros. Sed cum sempiterna sit animorum vita, poenas quoque sempi-
ternas fore, non dubito.
Toralba: Animas cadaveribus superstites esse nemini praeterquam
Epicureis dubium esse opinor, sed ut sint sempiterni, suapte natura fieri
non posse, superius demonstratum est, Dei tamen voluntate ac potestate
posse fieri sempiternos.
Curtius: Id quidem auctoritate Christi certissimum est, cum prae-
dicat, eum esse metuendum, qui non modo corpus, verum etiam animam
occidere potest.
Salomo: Tametsi Ebraei poenas a sceleratis tum vivis tum mortuis
exigi tradunt, nullas tamen certas definierunt iis, qui vita defuncti essent,
ne quid in rebus tam arduis temere affirmarent, sed corporibus varias pro
scelerum varietate poenas decreverunt. Aut enim ab invitis, aut ab erran-


pagina successiva »
 
p. 341