BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 342

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


tibus, aut volentibus, aut a pervicacibus peccatur. Qui peccavit invitus,
nulla poena obstringitur, quia ne peccatum illud quidem suum dici potest.
Qui errore peccavit, non quidem punitur, sed purgatur applicatione. Qui
doceri non vult, huius poena est Maltut aut Marhut, pecuniaria gravior.
Qui animi pervicacia quadam et contemtu divinae legis peccat, capite plec-
titur, etiamsi levissima parte legis offendat. Qui vero contumeliosior fuerit
erga Deum, non modo gravissima morte punitur, sed etiam eius pecunia,
suppellex, vestis, quantaecunque sit aestimationis, incendio absumitur, ne
suis haeredibus ullum sui fructum aut desiderium relinquat, quin etiam eius
praedia quasi exsecrabilia inculta deseri iubentur.
Coronaeus: Supplicia sempiterna pervicacium hominum improbitati
decreta esse, Christus ipse clara voce denunciavit.
Senamus: Haec quidem utiliter et ad impiorum terrorem.
Curtius: Ego quidem nihil utilius ac melius fieri posse puto, quam
sempiternos improborum flagitiis cruciatus proponere, vel quod ita futurum
sit, ut quidem confido, vel ad terrorem sceleratis incutiendum, vel ad utrum-
que. Qui aliter sentiunt, nae illi magno rerum publicarum ac religionum
detrimento peccandi licentiae indulgere videntur.
Toralba: Qui semel improbitatis fines transierunt, graviter et im-
prudenter impios esse oportere putant, ac terrores istos imperitis ac muli-
erandis propositos arbitrantur. Caeteri qui tormentorum inferorum cruciatus
pro veris habent, desperatione fracti, veniam se posse consequi diffidunt et in
perpetua improbitate consenescunt, ut de Caino proditum est, qui gravius
se peccasse querebatur, quam ut veniam consequeretur.
Fridericus: Ego Christi verba non tam ad terrorem, sed etiam ad
rei veritatem statuo pertinere, quoniam infinita quadam poena plectendus est,
qui peccatum infinitum commisit. At qui peccat in Deum, profecto is infi-
nitum quicquam peccat.
Toralba: Hac quidem ratione non modo omnia peccata sunt infinita,
quia semper in Deum peccatur, sed etiam aequalia, quoniam omnia infinita
inter se sunt aequalia, nihil enim quod infinitum sit, suscipit intensionem aut
extensionem, magis aut minus. Item illud sequeretur, infinitum malum infi-
nito bono contrarium esse, et actu duo essent infinita, contra perspicuas
naturae demonstrationes, quas superius attigimus. Quare nec sententiam
illorum probare possum, qui Deo nihil quidem formaliter contrarium esse
testantur, ut eorum verbis utar, sed virtualiter tantum. Oportet enim
mali vim ac potentiam infinitam summo ac infinito bono exaequari, quod
naturae decus ac maiestatem mirabilemque concordiam perpetuis bellis con-


pagina successiva »
 
p. 342