BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


Coronaeus: Habemus Toralbae demonstrationem, non modo de an-
gelorum ac daemonum corporea natura, verum etiam praeter Deum nullam
substantiam incorpoream esse; sed quaeri possit, an daemonum et angelorum
cum mentibus humanis essentia sit eadem?
Curtius: Puriorem esse angelorum quam daemonum essentiam et
corpora lucidiora, docet Augustinus: A$ngelis, inquit, malis mutata sunt in
casu corpora in deteriorem qualitatem aėris spissioris. Idem: Tenuia, inquit,
angelorum corpora in deteriora ac spissiora transformata sunt, quibus ab igne
pati possint.
Toralba: Porphyrius in antro Homerico scribit, angelos ac daemones
aėreo corpore constare ac vestiri, ut ab ignibus patiantur, idque affirmans
Philoponus: Alioquin, inquit, intellectualis natura nihil pateretur.
Senamus: Si nulla sunt organa sensuum, nulla visus, tactus, gustus
instrumenta et ne ulli quidem in aėre nervi, a quibus sensum haberemus,
nullum cerebrum, unde nervi oriuntur; quonam modo aėreae mentes ab
ignibus paterentur? Item si mentes humanae ignea constant natura, ut
ille innuit hoc versu:
Igneus est illi vigor et coelestis origo,
nihil ignis ab igni pati potest. Multo minus si aėrea compage coalescunt;
alioqui totus aer quantus est, pridem flammis consumtus interiisset. Sin
mentes separatae aquea constant natura; flammas potius exstinguerent, quam
ignium vim sentirent.
Octavius: Vetustissima est opinio, animas ignea constare natura,
ac propterea Synesius in epistola quadam ad Cyrenesium pontificem eos,
qui extrema naufragia extimuerant, siccas exeruisse vaginas scribit, ut
animam, ne mergeretur, eiicerent, idque ab Homero significari, ac propterea
Philostratum scripsisse, nunquam ante Aiacem Oileum, qui submersus inter-
ierat, demersis hominibus parentari consuevisse. Inde vox Sibyllae ad Pa-
linurum:
Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum
Eumenidum inspicies ripamve iniussus adibis?

Num igitur Philo verius, qui daemones appellat chorum corporis expertium
animorum, aut cur Ebraei animam, quae corpori superstes evolavit, viduam
appellarent, si alio adhuc corpori coniuncta esset, cadavere priori deserto?
Neque enim recte diceretur mens vidua, si relicto cadavere alteri corpori
quasi secundis nuptiis copularetur.
Fridericus: Si Senami argumentum necessarium esset, quo sensibus
animas, daemones, angelos vacare concludit, ne Deus ipse quidem audiret


pagina successiva »
 
p. 44