BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 56

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


quem Jesabella regina calumniis circumventum, annuente rege, crudelissime
trucidari iusserat, ut rex agro, quem nec prece nec pretio extorquere pot-
erat, capitali fraude frueretur.
Curtius: Illud quidem Academicis ac Platonicorum principi per-
suasum est, qui ultionis cupiditate incensi trucidantur, mortuos ultionem
modis omnibus reposcere.
Salomo: Poterat Deus solo nutu Achabum regem perdere, sed vi-
detis belli occasionem falsos vates angelorum consilium accersitum, ultorem
denique divini decreti administrum. Consimile concilium coactum dicitur,
priusquam ulla potestas diabolo fieret in Iobum, cui concilio dicitur Satan
adfuisse. Qua loquendi similitudine satis intelligitur, non congruere divinae
maiestati, per se agere, quae angelorum officio possit. Cui congruit
illud, quod Jedacus Levita in Porta lucis scripsit, ab infernis terrae se-
dibus usque ad summum coeli verticem omnia daemonum et angelorum ple-
nissima esse. Idem alibi a coeli cardinibus ac decumanis angelos spirare
scribit, a bonis quidem bona, a noxiis bella, sterilitates, populares morbos
ac bestias nocentissimas ad scelerum vindictam procurari.
Fridericus: Cum in rerum natura nihil frustra conditum sit, si
omnia solo nutu Dei fierent, ut principio sola voluntate Dei omnia creata
sunt, tot angeli ac daemones frustra exstitissent.
Toralba: Quaedam animantia generantur ad breve tempus, quae
officio defuncta penitus evanescunt. Et quidem Plinius ad stuporem usque
miratur, Seleucidas aves in montem Casium, sole cancrum subeunte, advo-
lare, ut insectorum multitudinem populentur, quo minus viva noceant
frugibus, vel odore mortua. Quibus depastis ita disparent, ut nusquam
terrarum reperiantur. Neque enim singulis, sed statis quibusdam annis, cum
insectorum vis abundantius excrevit, advolare consueverunt. Aristoteles
quoque cum Plinio tradit, murium agrestium examina, quae non saepe,
sed tamen iudicio agricolarum nimis saepe spectantur, populatis frugibus sic
evanescere, ut nec in superficie nec in visceribus terrarum vel unus quidem
reperiatur.
Salomo: Illud etiam in sacris litteris testatum habemus, cum locu-
starum multitudine totam Aegyptum Deus contexisset, poenitentia Pharaonis
et Moysis precibus omnes eodem impetu sic avolarunt, ut ne una quidem
in tanta ac tam late patenti regione restaret.
Senamus: Nihil mirum, si avolarunt bene pastae, quae famelicae
advolarant. Quis autem intimas terrarum cavernas et latebras subiit, ut
demortuorum murium cadaveribus parentaret? Multa popularibus erroribus


pagina successiva »
 
p. 56