BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sadan - Excerpta de secretis Albumasar » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 63

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


aėr aeque immobilia consisterent, ut saxa congruentem suae gravitati et na-
turae nacta sedem.
Octavius; Illud quidem ab ultima antiquitate proditum scribit Se-
neca, peculiarem quendam cuique regioni ventum attributum, quod fieri
nullo modo posset, si ab exhalatione ventus ortum haberet.
Coronaeus: Ego semper hac opinione tractus sum, praeter naturalem
rerum ordinem singulari quoque Dei munere et concessu singulis regionibus
et hominibus prospici et provideri, procellas vero ac tempestates violentissimas
ad improborum ultionem a daemonibus excitari.
Toralba: Nil tam a natura alienum, quam quid violenter fieri, ex
quo intelligitur, tempestates ac procellas, quibus elementa conturbantur, na-
tura fieri non posse.
Senamus: Si ventus daemonibus tribuitur aėrem agitantibus, non
exspirationibus calidis, quid est quam ob rem validissima tempestas ac ven-
torum violentia imbre levissimo sedatur? Nam ex eo perspicuum fit, vim
illam calidam et siccam ab humida natura et frigida restingui.
Fridericus: Verum est, daemonum impurissimorum naturam
aquarum puritatem abhorrere, et a daemonibus obsessi nil magis exse-
crantur, quam aquae aspersionem, nec ullo certiore argumento sortilegi
indicantur, quam si aquae vinctis manibus ac pedibus supponantur, nun-
quam enim demergi posse usu diuturno exploratum est. Atque hoc in-
dicio Germani iudices adversus sagas uti consueverunt, quod Julianus
Augustus, cum in Germania fieri vidisset, spurios a legitimis hac ra-
tione iudicari scripsit; cum tamen sortilegorum periculum fieret,
atque eorum qui a parentibus daemoni prius dicati fuere, quam nasce-
rentur, quos Veronenses Acheronticos pueros appellant.
Toralba: Illud etiam mirabilius, quod Typhones venti, qui a La-
tinis turbines vocantur, non obliquo motu, sed e nubibus maxima vi
deiecti, circumvolvuntur in orbem et excelsas arbores saepe contorquent,
aceti conspersione fugantur.
Octavius: An quia talium daemonum substantia est ignea? Nihil
autem igni tam contrarium, quam acetum. Et quidem cum ea qua dixi
tempestate iactaremur, apparebat quaedam ignea species, quae navem sursum
deorsum lustrando aliquamdiu prostitit in prora, quam nautae tanquam
daemonem infestum exsecrabantur.
Fridericus: Veteres Helenam appellabant, mali ominis certissimum
argumentum. Sin flamma duplex aspicaretur, Castorum et Pollucem salutaria


pagina successiva »
 
p. 63