BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 64

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


numina esse iudicabant. Et quae flammae circa sepulcra, patibula, paludes
vagantur, quas vulgus fatuos ignes appellat, daemones esse non dubito, quia
homines nocturnis itineribus in aquas et praecipitia deducunt, quique vo-
cibus ac sibilis evocati derepente advolant ac temere vocantes enecant.
Salomo: Nullum ad fugandas eiusmodi pestes aėrias efficacius re-
medium, quam humi prostrato vultu Deum adorare.
Octavius: Quaerenti mihi, cur spectra illa circa patibula ac se-
pulcra vagarentur, nihil verius occurrit, quam daemones illos esse cadaverum
custodes, ut mihi persuasum sit, cadaveris furtum daemonem custodem per-
secutum fuisse ac me ipsum procellis excitatis ulcisci voluisse. Cuius
rei argumentum nullum certius exstitit, quam quod eiecto e navi cadavere,
non aliter quam Iona demerso validissimae tempestates momento conquieverunt,
quae profecto vim daemonum ventos excitantium apertissime testantur.
Fridericus: Multa physicis incredibilia sunt ob id, quod nihil praeter
naturam in natura fieri gravissimo errore arbitrantur, ne abditas sibi
causas ignorare videantur. At Olaus Magnus scribit, in Lapponia ultra mare
Suecicum sagas et sortilegos cum nautis pacta mercede ventos vendere con-
suevisse, quod mihi fabulosum videretur, nisi nautarum summa consensione
pervulgatum esset experientiaque iam inde usque ab Homero compertum.
Is enim Ulyssem scribit ab Aeolo rege vento donatum utre incluso,
quo securius Ithacam navigaret. Sic quoque in Sardinia nauclerus funi-
culum a saga triplici nodo constrictum accipit, pacta prius mercede. Cum
a portu solvens vela facit, levis ventus flare incipit primo nodo soluto; si
velocius ac plenis velis navim ferri velit, secundum nodum solvit; si procellas
rapidissimas concitare, tertium nodum expedit.
Curtius: Antea mihi fabulosa videbatur consimilis historia, quam
apud Herodotum legere potuistis, ubi scribit magos Persarum incisionibus
factis ventos ac tempestates compescuisse, cum regia classis in Graeciam
invasisset.
Fridericus: Graeci, qui rerum veritatem fabulis texerunt, Aeolum
regem ventorum conclusos ventos in antris habere fingebant; huc enim illud
Horatii:
Sic te Diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis, praeter Iapyga.

Coronaeus: Ex hac disputatione illud, opinor, colligimus: quoniam
nihil a seipso moveri potest, oceanum a luna placido ac naturae congruente


pagina successiva »
 
p. 64