BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 68

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


longius a puritate lucis et cognitione divina discedunt: Οἱ δὲ Χαλδαῖοι ψεύδειν
φασὶ τοὺς προςγαίους δαίμονας, ὡς πόῤῥω θείας ἀποικιθέντας γνώσεως
. Atque hos
quidem Porphyrius sanguinis nidoribus supra modum inhiare scribit. Sic
enim Ulysses, a Circe eruditus, scrobem complet cruore victimarum, nec sinit
ullum circumvolitantium daemonum, quos Homerus ψυχὰς vocat, haustu
cruoris ante satiari, quam Tiresias libasset.
Salomo: Hanc impietatem ac diritatem sortilegis usitatam divina
lex supra modum execratur, eosque qui cum daemonibus sic epularentur
עַל דַמִים super sanguines.
Fridericus: Quid si daemones illi sunt sceleratorum hominum
animae, qui aut rapinis collectas opes, tenuibus utiles futuras, humi re-
condiderant atque in iis spem omnem collocarant, aut qui corporis sui sagi-
nandi suarumque libidinum explendarum nimiam curam haberent, cadaveribus
quae olim adamaverant ac thesauris semper intenti, iusta supplicia diuturno
cruciatu luant; aut qui in aedes ac turres cruore plebis construendas
omnia studia contulerunt, iisdem turribus quasi carceribus conclusi ac
vincti poenas dependant? Nec mirum, si cum ad ea loca pervenitur, voces,
tonitrua, suspiria, gemitus exaudiantur. Denique impuras mentes circa coe-
nosas foedasque regiones versari ac vagari et tempestates ac procellas ciere
non dubito.
Toralba: Causas earum rerum explicare difficile; illud tamen mirum
mihi visum est, quod cum ex Hispaniis in Gallias iter haberem omniaque
maxima, mediocria, minima lustrarem, iuga Pyrenaeorum totius Europae al-
tissima superans, multa comperi naturae arcana, nihil tamen mirabilius
eo lacu, in quem si saxum deieceris, paulo momento coelum serenum atra
caligine obscuratur ac fulminibus gravissimisque imbribus, grandine permistis,
regionem totam infestat. Est etiam in monte Sacone Pyrenaeorum ara ve-
tustissima, male cohaerentibus sibi lapidibus exstructa, quorum si quis vel
unum loco moverit, repente tonitrua ac fulmina gravesque imbres excitantur.
Et quoniam id saepe compertum erat gravi totius regionis detrimento, legibus
sanctissime cavetur, ut peregrini ab accolis admoneantur, ne quid auderent,
capitali poena subiecta. Quae mihi cum incredibilia viderentur nec tamen
capitis periculo experiri vellem, eo me scrupulo socius liberans: Iam,
inquit, collectis frugibus licet id impune experiri. Itaque lapidibus altaris
huc illucque disiectis, nemine conscio diffugimus. Non prius tamen in pro-
ximam vallem descenderamus, quam validissima fulmina ac tonitrua coelum


pagina successiva »
 
p. 68