BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 69

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


omne imbribus ac grandine miscuerunt, ut non immerito Thomas Aquinas,
clarus etiam inter physicos, scripserit, daemones fulgura ac tonitrua ciere.
Curtius: Consimile est id, quod Plinius et Strabo narrant, tacta
rupe Cyrenaica aut lapide in antrum Dalmaticum iniecto, coelum nivibus
ac fulminibus conturbari, quae nunc tamen desiisse accepi, perinde ut oracula
Delphica, quaeque ex antro Trophonio et Lebadio exaudiri consueverunt,
iampridem conticuere, ut Tullius scripserit: nihil sua aetate iis con-
temptius fuisse
. Causas tam diuturni silentii Plutarchus ad daemonum
occasum referri putat oportere.
Senamus: Si daemones hoc spectabile coelum, maria, terras, ignes
conturbant, si territanto homines tonitruis, fulminibus, procellis, turbinum im-
petu, terrae hiatibus ac portentorum inopinato concursu, si legationibus
divinis et humanis oberrant, si denique imperia, civitates, urbes, pagos,
familias moderantur et evertunt, postremo hominibus singulis custodes et
ultores adiecti sunt: videte, quanta daemonum et angelorum multitudo sur-
sum deorsum in omnibus mundi plagis et in singulis stationibus collocanda
vobis sit. Prospiciendum etiam, unde nobis tot angelorum ac daemonum
promptuaria sufficere possint, ut sint ubique terrarum et coelorum quasi
ministri ordinarii, vicarii, mediastini, quando nihil aeternum ac ne sempiternum
quidem esse praeter Deum statuistis. Itaque providendum est de maritandis
angelorum ac daemonum ordinibus, ut ex eorum connubiis soboles in demor-
tuorum loca substituantur, aut magistratibus abdicantibus, aut stato
tempore abscedentibus, aut munere simul et vita defunctis, novi veteribus
substituantur. Posuit enim Fridericus daemones utriusque naturae ac
sexus, ephialtas inquam et hyphialtas, in sagarum cum incubis et sortilegorum
cum succubis coniugatione.
Curtius: Hic Platonis dignitas agitur; cum enim posuisset, omnes
animas simul creatas fuisse ad immortalitatem, ut vicissim corpora cadaverum
occasu subirent, subiecit haec verba: Non, inquit, pauciores erunt unquam
animi, nullo pereunte, neque plures. Quin etiam animos αὐτοκινήτους ap-
pellat. Quodsi mens est αὐτοκίνητος erit etiam αὐτοφυὴς καὶ αὐτάρκης καὶ
αὐταγαθὸς
, quae tamen uni tantum Deo convenire Toralba demonstravit.
Toralba: Plato Phaedonem adhuc adolescens scripsit, Timaeum vero
cum aetas ingravesceret iam sua, in quo sententiam mutasse videtur. Sic
enim Deum loquentem inducit: Ego satum animorum dabo, satus
dimittam in corpus. Certum enim animorum immortalium a Deo genitorum
numerum nec augeri nec interitu minui scribit, sed perpetua quadam μετεμ-
ψυχώσει
e corporibus ad corpora migrare.


pagina successiva »
 
p. 69