BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Gn » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 79

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis

lupus vespertinus vastavit eos, pardus vigilans supra civitates
eorum
. Item: Quis dat escam pullis corvorum vociferantibus
ad illum?
i. e. divinae maiestatis carnificibus ac tortoribus sceleratorum
vindictam petentibus. Quod alibi apertius scribitur: Spiritus ad ul-
tionem creati sunt, qui furoris sui flagella vibrant
. Item:
Misit Deus Spiritum malum inter Abimelech et cives Sichem.
Senamus: Antiquissimi quoque theologi pullos corvorum, a perentibus
desertos, divina bonitate et procuratione nutriri summa consensione tradunt,
eoque pertinere dictum illud: Qui dat escam pullis corvorum?
Salomo: Error inde manavit, quod phrasin ebraicam, quae Graecis
quoque communis est, latini theologi non perceperunt. Nam filios cor-
vorum pro corvis, ut filios prophetarum pro prophetis, filios sanguinum, filios
iniustorum pro impiis ac sicariis acceperunt. Sic enim Ebraei בְנֵי אָדַם filli
hominum i. e. homines, et Graeci παίδες ἰατρῶν pro medicis. Sic etiam illud:
Quem dicunt homines esse filium hominis, i. e. quem dicunt esse hominem?
Toralba: Eo quidem errore me Salomo liberavit, ut ingenue illum
acceptum feram; at mirum mihi ante videbatur, quam ob rem corvi pullos
famelicos deserere putarentur ob id tantum, quod recentes exclusi non plane
nigri essent, cum pleraque animantium nascentium genera colorem a paren-
tibus alienissimum habere videantur, quae tamen incredibili studio a paren-
tibus nutriuntur. Nam cygni senio candidissimi pullos excludunt fuscos, et
tantum abest, ut corvi pullos ab alimentis desertos patiantur, ut etiam
cornicem incubantem a masculo et pullos iam volantes a foemina pasci Ari-
stoteles ipse ac Plinius fateantur. Itaque Apollonius apud Philo-
stratum Euripidis versum modice castigans: ἁπᾶσι τοῖς ζωοῖσιν ἡ ψυχὴ τέκνα
cum ille tantum hominibus tribuerit, i. e. τοῖς ἀνθρώποις
Salomo: Eodem sensu scribit Psaltes lyricus, Deum escam leoni
petenti largiri. Cur leoni potius, animantium ferocissimo, qui parcissimus est
in cibo, neque nisi quarto quoque aut ad summum alternis diebus pascitur,
quam exarmatis ovium et caprarum gregibus, hominum usui maxime neces-
sariis? Alibi de catulis leonum, nam si re vera de catulis ageretur,
aeque matris ut aliorum animantium ubera sufficiunt, quanquam alius quo-
que est locus de corvis, quo facile vulgatus error refelli possit: Quis
parat venatum corvo, cum eius pulli ad Deum clamant et cibo carentes huc
illuc oberrant? Haec igitur ad daemones pertinent, qui praedam scelera-
torum sibi conquirunt nec nisi divino concessu rapiunt. Eo pertinet et illud
Salomonis: Corvi apud torrentes eruant oculum et aquilae


pagina successiva »
 
p. 79