BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 80

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis

vorent eum qui patrem deridet et despicit obsequium matris.
Quae allegoria praeter sensum vulgarem significat daemones elementares
huius mundi, qui revera torrens est materiae fluentis, caecitate animi ac
furore torquere, luce mentis extincta eorum, qui Deo parenti rerum omnium
contumeliam et piae matri, legibus naturae, vim inferant. Nam patris
appellatione Deus, matris vero natura significatur apud Salomonem. Illud
etiam adversione dignum, quod oculum dixit, non oculos; nam singulari voce
oculus mentem significat. Sic etiam Bileamus vates uno oculo acutissime
videre dicebatur, quoniam rerum publicarum mirabiles conversiones tribus
circiter annorum millibus praevidit ac praedixit. Sic enim Chaldaeus
interpres.
Senamus: Si corvorum appellatione μελανοδαίμονας licet, etiam cy-
gnorum verbo λευκοδαίμονας licebit interpretari, quales in Africa Leo Afer
versari scribit, ut Aethiopes a daemonibus, colore opinor, distinguantur.
Octavius: Tametsi daemones saepius atrati apparent, ut non
modo nostri, sed etiam antiquissimi scriptores ab ultima memoria pro-
didere, quales fuere daemones, qui Dioni, qui Cassio Parmensi, qui
sortilegis saepissime visi sunt, non tamen opinor, propterea daemones cor-
vorum appellatione significari, sed quia daemones corvorum in modum ca-
davera consectantur, ut de cadaveribus Aegyptiorum superius dictum est, ac
de spectris, quae circa sepulcra ac patibula vagantur.
Fridericus: Imo etiam quia daemones cadaveribus ipsis ad hominum
perniciem et nefarios concubitus cum sortilegis abutuntur; quod enim Augu-
stinus omni asseveratione confirmat ac summae imprudentiae esse scribit,
daemonum cum hominibus concubitus negare, tot ac tantis exemplis et in-
diciis testatum habemus, ut Sprengerus scripserit, stryges innumerabiles,
priusquam extremo supplicio dederentur, summa consensione nefariam illam
copulam confiteri. Quin etiam Franciscus Picus scribit, duos sacerdotes sua
aetate flammis exustos, quorum alter annos amplius triginta, alter qua-
draginta cum daemonibus concubuisse fatebantur, cum prius uterque con-
victus esset et confessus plurimos se infantes daemonibus mactavisse, ne
insuetum videatur, quod Aristoteles scribit, fuisse in Ponto mulierem, quae
exenteratis foeminarum gravidarum visceribus embryone vesceretur. Huc
etiam pertinet illud Horatii in arte poėtica:
Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Curtius: Mihi venit in mentem, quod Pausanias in Phocicis
scribit, apud Cretenses legibus cautum fuisse, ut maritorum cadavera, quae


pagina successiva »
 
p. 80