BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Rime » Bodin, Jean Colloquium Heptaplomeres - p. 90

Bodin, Jean

Colloquium Heptaplomeres. De rerum sublimium arcanis abditis


mali causa, felicitatis parens pulcherrimus, optimus, simplex, verus, πάντων
ἀγαθῶν αἴτιος, κακῶν ἀναίτιος, αἴτιος εὐπραγίας, κάλλιστος, ἄριστος, ἁπλοῦς, ἀληθὴς,

ut divinissime Plato scribit, et ut Porphyrius: θεὸς ἀγαθὰ μὲν πάντα,
μηδὲν δὲ φαῦλον βούλεται
. Et quidem Plutarchus nullo suo merito reprehendit
Chrysippum. Cum enim Chrysippus scripsisset, Deum cacodaemones calami-
tatibus et cladibus inferendis praefecisse: Nonne, inquit Plutarchus, crimen
Deo ingeritur, quasi rex optimus improbis ministris gubernacula det eosque
patiatur in optimum quemque saevire? Acerbe quidem Plutarchus, vir alio-
quin gravissimus. Neque enim Chrysippus scripserat, cacodaemonibus guber-
naculum concedi, sed potius ministros, lictores, carnifices ad iusta supplicia
irroganda designari. Quin etiam Deus apud Malachiam: Coėrcebo
, inquit, vastatorem, ne fructus regionis vestrae corrumpat
.
Senamus: Cur igitur daemones, cur Satanae i. e. adversarii, cur in-
sidiatores, cur diaboli i. e. calumniatores dicuntur, si mali non sunt?
Fridericus: Id quod suae naturae ac officio suo consentaneum est,
optant et exquirunt, scilicet perdere, grassari, corrumpere; nihil tamen
iniussu principis aut magistratuum, i. e. Dei, vel angelorum.
Senamus: At Augustinus scribit, Deum ipsum inclinare hominum
voluntates ad malum.
Fridericus: Bona fide scripta theologorum interpretari debemus,
cum innumerabilibus locis Augustinus malorum origines longissime a Deo pro-
pellat. Haec igitur ad permissionem trahenda sunt.
Salomo: Cancer est incurabilis, inquit Philo Ebraeus, Deum mali
auctorem arcessere. Quid enim impuri ab ipso latice puritatis, quid malia
ab ipso fonte bonitatis manare potest? Vae vobis, inquit Jesaias,
quod dicitis bonum malum et malum bonum!
Saepissime viros
illustres ac fortes subducit et ipso aetatis flore decerpit, ne deteriora in
hac vita patiantur; ut Josiam regem optimum ac religiosissimum, et quominus
dubitaretur a vate Hulda denuntiari iussit, ne impii Deum incusarent,
quod tantae virtutis principem ab hoste Pharaone pateretur occidi.
Curtius: Profecto Plutarchus eadem divinitus mihi scripsisse videtur:
προεξάγει τινὰς ἐκ τοῦ ζῆν τὰ μέλλοντα προορώμενος.
Coronaeus: Procul ergo sint, qui Deum malorum auctorem faciunt, non
modo quia non prohibet, verum etiam quia iubet, quia decrevit, et haec verba:
excoecavit, induravit non ad permissionem, sed ad efficacem Dei actionem
referri affirmant, quem alioquin otiosum fore metuunt, quin etiam incestum
Absolonis Dei opus esse affirmant, quanquam saepe alius aliud sentiant


pagina successiva »
 
p. 90